Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (95) of 760 > >|
10195LIBER IIII. eſt tempus. Sunt autẽ id quod numeramus, & id quod nu
meratur
, eadem, ſed diuerſa.
Atq; ut motus alius eſt atq;
alius, ſic & tempus. Tempus autẽ omne quod eſt ſimul, eſt
idem
:
nam ipſum, nunc, idem eſt ſubiecto. eſſe autem ipſius
diuerſum
eſt.
Ipſumq́; tempus metitur, ut prius, atq; poste
rius
eſt.
Atque tum eſt idem, tum non eſt idem. Nam ut eſt
quidem
in alio atq;
alio, differt: atq; hoc pacto eſt ipſum,
nunc
:
ſubiecto uerò eſt idem. Etenim motus magnitudinem
ſequitur
, &
tempus motum, ut diximus. Quo fit: ut & id,
quod
fertur, quo motũ &
prius in ipſo, posteriusúe cogno
ſcimus
, punctum ſequatur.
Hoc igitur, ſubiecto quidem eſt
idem
:
eſt enim aut punctũ, aut lapis, aut aliquid aliud tale,
ratione
uerò diuerſum:
perinde atq; Sophistæ, Coriſcum in
Lycio
, Coriſcũ in foro eſſe, ſumunt eſſe diuerſa:
& hoc igi
tur
ut alibi, eſt, atq;
alibi, eſt diuerſum. At ipſum, nunc ſequi
tur
id quod fertur, perinde atque tempus ſequitur motum:

ipſo
nanq;
quod fertur, prius in motu, posteriusúe cogno-
ſcimus
.
Prius uerò, posteriusúe ut numerabile eſt, ipſum
profectò
eſt nunc.
Quare & hoc ipſum, ſubiecto quidẽ eſt
idem
:
eſt enim prius, aut posterius, quod eſt in motu: ipſo
autem
eſſe, diuerſum eſt:
prius nanq; , posteriusúe, ut nume-
rabile
eſt, ipſum eſt nunc.
Est etiã hoc maximè nunc. &
motio
, ob id quod mcuetur, &
latio ob id quod fertur, eſt
nota
.
Eſt enim hoc aliquid, id quod fertur, motus uerò non
eſt
.
Eſt igitur tum idẽ id quod nunc dicitur ſemper, tum non
idem
:
quippe cùm & id quod fertur, tales ſubeat modos. Pa
tet
etiam, nunc, ipſum non eſſe, ſi tempus non ſit:
& tempus
non
eſſe, ſi non ſit ipſum nunc.
Nam ut ſimul ſunt id quod
fertur
, &
latio: ſic & numerus eius quod fertur, & nume-
rus
ipſius etiam lationis, ſunt ſimul.
Eſt enim tempus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index