Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of figures

< >
< >
page |< < (95) of 131 > >|
10195SPIRITAL. LIBER.
Rurſus enim idem miliarium conſtruitur habens omnes tubos, qui in
ſede
ſunt, perforatos ex utraque parte:
& circa ſedem ſit tubus VT
fœmina
, habens alium ſibi aptatum KL pertinentem ad locum calidæ, &

motum
circa clavum KL.
Hic autem perforetur tribus foraminibus
MNX
.
Similiter & tubus VT perforetur totidem ſoraminibus, ipſis
MNX
reſpondentibus.
Ad X vero perforatur baſis quædam in ſeipſa
continens
tubum coarctatum foramini X, in quo ponitur animal quem-
admodum
&
ante dictum eſt: & ex MN tubi ſunt penetrantes MO, NP,
qui
ſupra habent extremitates inflexas.
His autem ſimul perforetur &
coarctetur
iniliarii ſedes ſuperior, &
per foramina penetrent alii tubi ad
ipſos
PO aptati, in quibus hæc inſideant.
In uno quidem paſſerculus
habens
interiora vacua, ut aquam ſuſcipere poſſit.
Ipſe igitur tubus, in
quo
inſidet, inflectitur habens phthongarium exiis, quæ fiunt ad tranſ-
mittendas
voces.
Inflexio autem uſque ad aquam penetret in paſſerculo.
Quando igitur vox phthongarii procedit in aquam, vocem merulæ reddit.
Rurſus
alter tubus habet &
ipſe alium tubum ſibi coaptatum, in quo in-
ſidet
animal in effigiem Tritonis efformatum, &
in ore buccinam tenens.
Rurſus
autem hic ipſe tubus, in quo inſidet, habet lingulam &
codona,
ut
fieri conſuevit.
Procedens igitur vapor & lingulæ & codoni conjun-
ctus
buccinæ ſonum perficit.
Itaque experientia conſiderabimus, quan-
do
foramen reſpondeat M O tubo, &
quando tubo N P, & quando ipſi
X
impoſito animali.
Atque hæc cognoſcentes ſigna quædam in ipſis
notabimus
ad clavum K L, ut quando velimus ipſum buccina canere.

Quando
rurſus velimus ipſum ſufflare, ſufflet.
Et quando velimus, me-
rulæ
vocem reddat.
Quod autem attinet ad craterem, & ad aquam calidæ
aſcenſum
, quemadmodum &
ante dictum eſt, ita fiat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index