Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Quem porrò effectum prædicta illa gravitatio producat, non
video; cùm nec moveri, nec extrudi poſſit.
Antim. Manu ipſa, ſcyphum illum ne ſurſum extrudatur immerſum reti­
nente, vim illam, impulſum illum, vel impetum, vel impreſſionem ſentimus;
præterquam quod vis illa gravitantis aquæ comprimit aëra ſchypho con­
tentum.
Auguſtin. Rectè; inde petitur ratio quorumdam fontium artefacto­
rum in quibus aër ab aqua compreſſus aliam aquam, cujus ſuperficiem
premit, ſurſum extrudit; ſi quis verò non aquam, ſed Mercurium ad
comprimendum aëra adhibeat, longè major vis preſſionis ſequetur, &
longè altiùs aqua extrudetur; ſed jam hæc trita ſunt; vnum tantùm obſer­
vo; hallucinari ſcilicet illum, qui in magno vaſe in aquas, iuxta prædi­
ctum modum immerſo, vivere ſe poſſe credidit, & profundum maris ſcru­
tari; nempe aër in illo vaſe altè immerſo vi ſupra gravitantis aquæ ita com­
primetur, vt ducendo halitui minimè aptus eſſet: immo ipſe aër thorace
contentus & abdomine, ita comprimeretur, vt muſculi ducendo aëri ſer­
vientes, vix ad ſuam functionem habiles reſtarent; ſed quæſo reſume alia
capita, hoc enim tibi damus vltrò; ſcilicet corpus grave à levi deorſum non
detrudi, ſed ſua ſponte deſcendere.
Antim. Hoc ipſum eſt, quod volo, nimirum, corpus grave tantùm ſua
ſponte deorſum ire, & ab eo leve ſubjectum extrudi.
Chryſoc. Licèt fatear corpus grave à levi deorſum non detrudi, ſed
ſponte ſua deſcendere, non tamen propterea dare cogor, à gravibus deſ­
cendentibus, levia ſurſum extrudi, nam & gravia deorſum, ac levia ſurſum
ire ſua ſponte cum Ariſtotele cenſeo.
Auguſtin. Fingamus ſaltem, Chryſocome, corpus grave tantùm ſua
ſponte deſcendere, præciſa qualibet alia virtute, ſeu potentia, quæ
corpori levi inſit; quæro ex te, vtrùm aliquid diverſum ab eo, quod
modò apparet, in deſcenſu gravium, hoc poſito, futurum ſit, nihil pror­
ſus, lapis enim v.g.per medium aëra deſcenderet, & ſurſum aëra extrude­
ret, cùm aliter deſcendere non poſſit, idemque prorſus fieret, quod modò
fieri videmus.
Chryſoc. Eadem ratio probat, corpus leue ea vi pollere, qua ſurſum fe­
ratur, quæ id probat, de corpore gravi; vt enim corpus grave ea pollet, vt
feratur in locum ſuum, versùs centrum Mundi, ita & leue, vt tendat in ſuum
ab eodem centro remotum, in hanc rem multos Ariſtotelis textus adducere
poſſem; ſed fruſtra, cùm Philoſophi mentem tibi perſpectam eſſe non du­
bitem.
Auguſtin. Quid quæſo corpori gravi cum Mundi centro? quid ab eo
loco commodi refert?
cur igitur illud adeò appetit? corpus verò leve,
quid rixæ aut diſſidij habet cum illo centro?
quid ab eo ſibi timet? cur illud
fugit, vt infeſtum hoſtem?
Præterea ſi rectè memini, Stagirita veſter lib.
4. de Cœlo textu 39. expreſsè dicit aëra deorſum ferri, ſi aqua vel terra
ſubtrahatur, non verò ſurſum, ſubtracto illo corpore, cui ſubeſt; & tamen
non minùs levis eſt, quàm gravis, nec minor, vt dicis, illi virtus intrin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index