Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < (101) of 197 > >|
101101*DE STATICÆ PRAXI.* aliud pondus N rectâ attollens priſmati expoſito ſitu quoque æquipondium;
horizonti autem perpendicularis B O rectam A H interſecet in O: quæ cum
ita ſint, Ajo per 20 propoſ.
1 lib. A O, O B ponderibus M, N, proportionales
eſſe, ſed quia N connexum eſt cum L expoſiti priſmatis I K gravitatis centro,
ipſum N per 14 propoſ 1 lib.
priſmati erit æquipondium, unde efficitur A O
eſſe ad O B, ſicut M ad priſma I K.
Atqueita primæ objectioni occurrimus ſi
A H ductarius funis per L gravitatis centrum tranſeat.
Secundæ objectioni autem
148[Figure 148] cum AH infra ſuprave centrum
L conſiſtet hoc modo obviam
imus.
Priſma I K pendulæ ſuæ
gravitatis diametro L P innixũ
recta ſurſum tollitor.
jam per 3
poſtulatum ipſum currui A B C
non eſt majori pondere onero
ſum quam fuerat in priore ſitu,
atque ideo non erit opus ut M
nunc potentius agat quam ante;
ſed H A continuatus meat ſub
centro L, quamobrem M idem
pondus ducit quod ante, cum
H A ad ipſum gravitatis cen-
trum pertineret.
Demonſtratio huicaffinis erit quando AH continuatus ſupra
gravitatis centrum L meabit, boc eſt, cum priſma IK recta deorſum ſub curru
trahetur.
Quamobrem utramque iſtam {απο}ρίαυ rationibus mathematicis ex-
plicavimus.
10 PROPOSITIO.
Infinitæ potentiæ formas & accidentia exponere.
Variæ machinæ humano ingenio ad effectiones mechanicas excogitantur,
quarũ potentia infinite augeri poſſit unde &
nomen ſortitas infinitas potentias
appellant, quarũ hic ſcopus eſt, videlicet quę potĕtia effectrix dato inſtrumento,
æquivalens ſit põderi mobili.
Vel quanto tempore pondus ad datum interval-
lum promoveatur atq;
his conſimilia; huic negotio exprimam inſtrumentum
ſimpliciſſimũ quidem quantũ res ipſa feret, quo tamen commodiſſimè inſtitu-
tum meum explicem, ubi ante de machina Archimedis infinitæ potentiæ, cujus
Plutarchus aliiq́ meminerunt, pauca retulero.
Cum enim Hiero Siciliæ Tyran-
nus navem immenſæ magnitudinis, formaq́ue in ſpeciem perquam eleganti,
cõſtruxiſſet uteam Ptolomæo Æ gypti Regi dono mitteret;
Hanc univerſæ Sira-
cuſæ ſummo conamine è littore in altum deducere nequibant;
ſed poſtquam
Archimedes inſtrumenta machinaſq́ue admoviſſet Rex Hiero ſola manu navem
impulit.
Machina autem hæc Archimedea Charistion dicta, (cujus formam &
deſcriptionem in Regia Bibliotheca inventam Iacobus Beſſonius publicavit) axes
habebat cum infinitis cochleis, inventum ſane dignum quod ad poſteritatem
tranſmittatur, cujus deſcriptio quia præſenti inſtituto aſſidet, huic loco conve-
niret, in ipſi ſubſtituerem infinitam hanc potentiam, quâ communis cæterarum
ſimilium infinitæ potentiæ machinarum affectio commodiffime explicabitur,
quæque, ut mihi quidem videtur, iſti operi ſit aptior.
Cum ſit materiâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index