Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of contents

< >
< >
page |< < (95) of 131 > >|
10195SPIRITAL. LIBER.
Rurſus enim idem miliarium conſtruitur habens omnes tubos, qui in
ſede ſunt, perforatos ex utraque parte:
& circa ſedem ſit tubus VT
fœmina, habens alium ſibi aptatum KL pertinentem ad locum calidæ, &

motum circa clavum KL.
Hic autem perforetur tribus foraminibus
MNX.
Similiter & tubus VT perforetur totidem ſoraminibus, ipſis
MNX reſpondentibus.
Ad X vero perforatur baſis quædam in ſeipſa
continens tubum coarctatum foramini X, in quo ponitur animal quem-
admodum &
ante dictum eſt: & ex MN tubi ſunt penetrantes MO, NP,
qui ſupra habent extremitates inflexas.
His autem ſimul perforetur &
coarctetur iniliarii ſedes ſuperior, &
per foramina penetrent alii tubi ad
ipſos PO aptati, in quibus hæc inſideant.
In uno quidem paſſerculus
habens interiora vacua, ut aquam ſuſcipere poſſit.
Ipſe igitur tubus, in
quo inſidet, inflectitur habens phthongarium exiis, quæ fiunt ad tranſ-
mittendas voces.
Inflexio autem uſque ad aquam penetret in paſſerculo.
Quando igitur vox phthongarii procedit in aquam, vocem merulæ reddit.
Rurſus alter tubus habet &
ipſe alium tubum ſibi coaptatum, in quo in-
ſidet animal in effigiem Tritonis efformatum, &
in ore buccinam tenens.
Rurſus autem hic ipſe tubus, in quo inſidet, habet lingulam &
codona,
ut fieri conſuevit.
Procedens igitur vapor & lingulæ & codoni conjun-
ctus buccinæ ſonum perficit.
Itaque experientia conſiderabimus, quan-
do foramen reſpondeat M O tubo, &
quando tubo N P, & quando ipſi
X impoſito animali.
Atque hæc cognoſcentes ſigna quædam in ipſis
notabimus ad clavum K L, ut quando velimus ipſum buccina canere.

Quando rurſus velimus ipſum ſufflare, ſufflet.
Et quando velimus, me-
rulæ vocem reddat.
Quod autem attinet ad craterem, & ad aquam calidæ
aſcenſum, quemadmodum &
ante dictum eſt, ita fiat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index