Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Ariſtotelem
quę quoquo pacto licet diſsimiliter, definitionem reſpiciat: alteram quidem ſenſilem,
atque alteram mente comprehendendam, & eiuſmodi, vt ſenſum pro ſe non excitet.
Hæc quidem
quæ
mente comprehendi poteſt, variis modis accipitur.
ſiquidem & materia illa quæ ſenſilis eſt,
vbi
ſeuocetur à qualitatibus quæ ſenſum mouent, non amplius ſenſilis eſt, ſed mente duntaxat
concipitur
.
a etiam continuum quod eſt materia mathematicorum, vi noſtræ mentis à ſenſilibus

affectionibus
ſegregatum eſt materia quæ cadit in mentem non ſenſilis.
Ita & genus in definitione
eſt
materia quam mens ſola attingit.
Conuincunt ſanè rationes, & loca Ariſtotelis materiam ſenſi­
lem
complere definitiones naturales.
quandò res ſenſiles à naturali philoſopho tractantur:
verò
tali materia conſiſtunt, nec ab ea, quà ſenſiles & naturales, ne cogitatione quidem, ne dum re
diuelli
queunt: aliter in aliud genus tranſirent, vt mathematicum, aut diuinum; eam nos docui­
mus
eſſe vniuerſalem.
Nunc etiam materia ſenſilis quę vniuerſalis eſt, ita diſtribuitur ab Ariſto­
tele
, b in eam quæ toto poſterior eſt, atque illam quæ toto prior. eam ſanè vocante toto poſte­

riorem
quæ à toto ſecreta non ſeruatur, ſed ſine ipſa compoſitum exiſtere poteſt, vt digitus, aut
manus
, c quæ tum verè ſunt, cum in compoſito ſubſiſtunt, ab eo remota ſolùm nomen ad ſum­

mum
ſeruant, naturam amiſerunt.
d At cor, ſeu cerebrum contrà ſe habent. etenim ipſa, vt in pri­

ma
fœtus conformatione conſtat, ſine reliquis partibus viuunt; at reliqua ſine talium partium ge­

nere
nequaquam.
idcirco toto hæc priora non ſine optima ratione cenſentur. Ita in naui ſunt quędam
partes
ſenſiles, vt aſſeres, & tigna: ſunt etiam prora, puppis, & carina.
ſine illis totum conſiſtit, vt quan­
uis
etiam iugiter commutentur, permaneat tamen nauis, at ſi proram puppim carinamúe, aut au­
feras
, aut immutes, ſeu nauem è medio ſuſtuleris, ſeu ſpeciem euariaueris.
Cùm hæc ita ſint, cer­
partes illæ quas toto poſteriores eſſe poſuimus, à definitione arcebuntur.
explicat enim rei
principia
definitio, poſteriora relinquit ponens illa ſolùm ob oculos ea ratione, quia poſterio­
rum
cauſſas euoluit.
Reſtat igitur, vt ſi ſenſilis materia collocanda ſit in definitione, ea ſit toto
prior
, & ab hac, dum ſingularis eſt, totum ſi fuerit ſingulare, nullo pacto ſeparatur, & paritatione,
ſi
fuerit vniuerſale, non diſiungitur ab ea, quatenus vniuersè comprehenditur.
Et quoniam communis
eſt
, & vniuerſalis optimè cum definitione congruit.
etenim materia per ſe ignota eſt, cùm ſenſilis
exiſtit
.
ita enim incerta & infinita eſt, & obnoxia mutationi; at cùm ſit intelligenda per ſe note­
ſcit
, definitio verò ex per ſe notis conſtituatur oportet; cùm verò vniuersè accipitur, intelligi
potest, vt enim verbis Ariſtotelis vtar.
e Si ab actu receſſerint (ſunt enim actu in ſingularibus) non

ſanè
patet (ſenſui) ſint nec'ne.
Sed vniuerſali ratione ſemper dicuntur, ac cognoſcuntur. Qua­
propter
etiam ſiquis ad materias intelligendas hoc materię genus adiiciat, non abutetur aucto­

ritate
Ariſtotelis.
Quod verò pertinet ad eam quæ mente comprehendi poteſt, mente quidem ma­
teria
prima concipitur, cùm ſenſus à ſingulari pulſetur, & ab ea quæ à qualitate ſenſili occupatur,
à
qua materia prima ſi non re, ſaltem cogitatione diſiungitur.
Verùm quia ſola ipſa non planè ſe­
cundùm
rem, ſed ſecundùm rationem prior eſt, & in ſingularibus quæ iam certis potentiis præfinita
ſunt
, prorſus exiſtit.
eſt enim per ſe extenta nec vniuerſitatis capax, cùm ſit hoc formæ ſolius,
quòd
in definitione contineatur, vt rei principium non opinor, ſed vt ratione prius, & ita no­
tius
, quia per analogiam in aliis eodem modo ſe habere notuerit.
Secunda illa Mathematicorum
propria
eſt, ideò nihil ad methodum ſeu definitionem naturalem.
Tertia quæ per genus expri­
mitur
, nonmodò naturalis eſt propria, ſed generatim pertinet ad omneis methodos atque ſcientias
quæ
definitione vtuntur.
Nam quæcunque definitio propriè ſtatuitur, ea planè conſtat ex gene­
re
& differentiis: genus in definitione materiæ locum ſibi vendicat; differentia formæ.
Verum­
eninuerò
genus materiæ locum in definitione obtinere non vno modo verum eſſe arbitror.
Etenim
video
genus appellari materiam non ſemper ex eo, quòd denotet id quod eſt in natura, ſicut
materia
, ſed notionem communem, ſeu formam vniuerſalem, quæ alia notione, ſeu forma mi­
nus
communi determinari poteſt, vt cùm dicimus animal bipes.
hîc enim notio animalis quæ
communis
eſt, à bipedis notione coërcetur, & tamen animalis nomine forma ſignificatur, animus

nimirùm
, à bipede verò materia ſenſilis.
Quocirca materiam non re, ſed cogitatione duntaxat ge­
nus
habendum eſſe puto.
Sed enim materiam ſenſilem, quam vniuerſalem accepimus, & toto
priorem, genere explicari poſſe credo, vt cùm corpus in definitione pro genere ſumitur.
Itaque ma­
teria
ſenſilis illa quam in naturali definitione ſumendam eſſe monui, modò genere.
aliàs diffe­
rentia
poterit explicari; ex hoc ordine ſunt illa bipes, aquatile, volatile & huiuſmodi.
Proinde
ſpeciatim
Philoſophus 1. de partib. animal: necnon 4. c. 12. 13. volatile dixit eſſe de eſsentia auis,
& τὸ νευστικὸν κατὰ τὸν τῆς οὐσίας λόγον, quæ tametſi in metaphyſica definitione collocantur
(ſiquidem genus & differentia diffinitionem compleant in omni philoſophia) tamen in naturali me­
thodo
cum habitudine ad materiam ſenſilem concipiuntur; in cęteris verò ab eiuſmodi materiæ
notione
ſegregantur.
Etenim veriſimile eſt, vt quemadmodum homo non conſideratur à naturali
philoſopho
ſine materia ſenſili, quia ſupponitur pro ſubſtantia ſenſili, ſiue, vt rectius loquar, cir­
culus
, quia ſupponitur pro figura quę ſit in materia ſenſili, à Mathematico verò, vt ſine ipſa: ſic ea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index