Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1Omnibus esse igitur totas dicemus in illis
Particulis animas?
at ea ratione sequetur
Unam animantem animas habuisse in corpore multas.

Ergo divisa est ea, quae fuit una simul cum
Corpore: quapropter mortale utrumque putandum est,
In multas quoniam partis disciditur aeque.

Praeterea si inmortalis natura animai
Constat, & in corpus nascentibus insinuatur;
Cur superanteactam aetatem meminisse nequimus ?

Nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus ?

Nam si tantopere est animi vitiata potestas,
Omnium ut actarum exciderit retinentia rerum:
Non, ut opinor, ea ab leto iam longiter errat.

Quapropter fateare necesse est, quae fuit ante,
Interiisse; & quae nunc est, nunc esse creatam.

Praeterea si iam perfecto corpore nobis
Inferri solitast animi vivata potestas,
Tum cum gignimur, & vitae eum limen adimus:
Haud ita conveniebat, uti cum corpore, & una
Cum membris videatur in ipso sanguine cresse;
Sed velut in cavea per se sibi vivere solam
Convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.

Quare etiam atque etiam neque originis esse putandum est
Expertes animas, nec leti lege solutas.

Nam neque tantopere adnecti potuisse putandum est
Corporibus nostris extrinsecus insinuatas:
Quod fieri totum contra manifesta docet res.

Namque ita conexa est per venas, viscera, nervos,
Ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
Morbus ut indicat, & gelidai stringor aquai
Et lapis oppressus, subiit si e frugibus asper:
Nec tam contextae cum sint, exire videntur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index