Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1carbones, qui in ſummis montium cacumi­
nibus
fiunt, ſub terrra in radice reperiuntur,
ſic
& aurum.
Solet & hac cauſa inueniri in
alueis
fluminum inter ſaxa.
Quamobrem
cùm
viliſſima metalla in imo recondita ſint
terræ
, atque plerunque impura, natura auri
liberalis
, ac veluti prodiga, purum illud ac
calore
nitens proprio, nullíſque ignibus
aut
arte indigens, in ipſa ſuperficie colloca­
uit
.
Gignitur in ſummis montium verticibus
plerunque
modico æri miſtum: nam & hoc
fatentur
, qui illius hiſtoriam, quod in India
ſolet
reperiri, ſcripſerunt.
Immaturum verò
perſæpè
aquarum incrementis ad plana de­
ducitur
: & vt ſolidæ ac validæ ſubſtantiæ
eſt
concoquitur, maturatur ac perficitur.
Si­
mul
verò attritu arenæ, & lapidum, aut ter­
, æs ipſum, ac quicquid inutile eſt, abſu­
mitur
.
Denuò verò influxu aquarum elui­
tur
: atque eo modo inter arenas ſplendet,
ac
ea ratione colligi ſolet.
Nec patitur eius
paucitas
, vt montes effodiantur, incerto lo­
co
, & nimis interrupto, interuallis, vt to­
tum
montem effodi neceſſe eſſet ob auri li­
bras
paucas, quas etiam ignis abſumeret,
dum
eruere illud è lapidibus niterentur.
Exoritur Abdua ex Lario lacu, vt Ticinus
ex
Verbano, ambo fluuij arenas excipiunt
ex
montibus, qui ſuos ambiunt lacus, ac cum
his
lapides atque aurum: quod in imo la­
cuum
excoquitur, perficitur, & repurgatur.
Sic in montium editis locis vi Solis aurum
generatur
purum.
Generatur & aliis miſtum
metallis
, præſertim inter argenti ( vt dixi)

fruſta
.
Nam metalla ſimul miſta ſunt, in ar­
gento
aurum, in auro æs, argentum cum
plumbo
plerunque eſt.
Sed quod cum aliis
effoditur
aurum metallis, ignibus, & arte
non
parua indiget vt purum fiat.
Inuenitur
& aurum, aut potiùs eruitur ex his, quibus
arte
hæſit: vt è vaſis auratis, tum etiam ve­
ſtibus
, vt ſuprà docuimus: ſic & ſepultum

effoditur
, & emerſum aquis expiſcatur.
Ita
vt
tribus modis aurum colligere liceat: vel
quod
iam fuit in lucem, & maſſam redigen­
do
, vel à metallis, inter quæ latet ſeparan­
do
, vel purum colligendo.
Italia purum au­
rum
hac ætate non colligit, niſi modicum
illud
, quod dixi, nuper inter arenas Ticini
atque
Abduæ reperiri.
Quandoque & in Ita­
lia
effoditur aurum purum, multa ( vt dixi)
vice
: nam quæ in imo ſunt, ad ſuperfi­

ciem
perueniunt.
Vnde in Germania argen­
tum
fodiunt aliquibus in locis, puteis quin­
gentis
orgiis ſeu paſſibus fermè profundis.
Magnitudo auri puri in noſtris regionibus,
ac
in Germania ab auellanæ nucis magnitu­

dinem
accedit, vt Aldeburgi, Carpatis
agris
, & Slota oppido quandoque inuentum
eſt
.
Sed ſi fides Gonſaluo habenda eſt, in In­
diæ
parte, quam nuper diximus, auri fru­
ſtum
Obrizi effoſſum eſt, quod pondo qua­
draginta
duo cum dotrante æquabat.
Fre­
quens
eſt, quod quatuor pondo eſt, & quan­
doque
etiam ſeptem accedit: tanta eſt natu­
in regionibus illis liberalitas, locique ro­

bur
ac benignitas.
Sed vt auro abundant (vt
dixi
) ſic aliis metallis præſertim ferro ca­
rent
.
Nitet inter omnia metalla aurum ma­
ximè
, in de argentum, pòſt æs, inde album
plumbum
, electrum vt auro minus, ita ar­
gento
magis: parum admodum æs cyprium,
ac
ferrum, tum nigrum plumbum, reliqua­
que
huius generis.
Nam nitor fit ex humido
puro
, leui ac ſolido, in quo lux colligitur, vt
in
ſpeculis.
Nullum metallum tranſlucet

præter
rude argentum tubri coloris, nec ta­
men
ſemper: hoc enim quandoque carbun­
culo
calore ac ſplendore haud eſt abſimile:
efficiuntque
ex eo aliquid minio ſimile.
Quomodo verò hoc ſolùm inter metalla

perſpicuum
ſit, curque pura metalla perſpi­
cua
eſſe non poſſint, nunc eſt demonſtrandum.
Perſpicuum fit, cùm lux, & lumen peruia
ſunt
: quæ peruia luci ſunt ac lumini, aër ſunt,
& aqua.
Terram non eſſe perſpicuam, cla­
rum
eſt: eadem vbi miſcetur, perſpicuitatem
impedit
: cumque humidum exuritur: quia
terreum
euadit, amittit etiam perſpicuita­
tem
: igitur oleum cum perſpicuum ſit, in
lampade
poſitum, opacum redditur ob fuli­
ginem
, quæ illi propter ignem miſcetur.
Metallica omnia perfecta aqueæ ſunt, ac te­

nuis
ſubſtantiæ: nam concreſcunt frigore, vt
dictum
eſt, vbi de glacie egimus, & igne li­
quida
euadunt.
Liquidum autem eſſe, ſolius
aquæ
inter elementa proprium eſt.
Tenuita­
tis
metallicæ ſubſtantiæ argumentum præ­
ter
cætera hoc ſit, quòd ignibus conſumitur
euaneſcítque
cum aqueo pars illa terrea:
tum
quòd ex vna parte glebæ miſtæ ſupra
totam
argumentum facimus.
Nam ſi in li­
bris
centum plumbi argenti vncia ſit, liceát­
que
ex ſcrupulo argumentum ſumere ſupra
maſſam
, vt faciunt artifices, neceſſe eſt ar­
genti
vnciam centum libris plumbi immiſ­
ceri
vndequaque: ergo milleſima ducenteſi­
ma
pars ſcrupuli argenti etiam æqualiter
miſta
erit.
Hæc autem grani vnius pars

quinquageſima
eſt, igitur fieri non poteſt,
quin
metallum tenuiſſimæ ſit ſubſtantiæ.
Nec tamen huic experientiæ fidere ex toto
ſecurum
eſt, cùm magna fuerit moles: ſed ſi
mediocris
error, nulli damno eſſe poteſt.
Neque tutum eſt experiri in precioſis, niſi
in
maiore pondere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index