Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1625, ſed Græca ped. 600 fuiſſe contende­
bat, cum ex Eratoſthene menſura illa de­
ſumpta fuiſſet.
Sed hìc pariter Syrtes inue­
nit, cum reuocato ſtadiorum 180 numero
ad pedes 108000, eius quadratum 11664.
000000. diuidere tentans per pedes 6, quo­
tientem pariter ampliſſimum deprehendit.

Quid ſi voluiſſem contentioſiùs agene, affir­
mando Eratoſthenem nec Romanis, nec
Græcis, ſed Alexandrinis ſtadijs longioribus
vſum fuiſſe?
Quantò longiùs aberrâſſet? Sed
placuit mitiſſimè agere.
Quapropter eum
rogaui, vt ſaltem AB milliarium trium, hoc
eſt ped. 15000 conſtituens tentaret, an ex
aſſumptâ priùs iuſto maiore ſemidiametro
horizontis phyſici, an verò etiam ex metho­
di ageometriâ enormis illa magnitudo ori­
retur: Quadratum itaque ped. 225.000000
diuidens per DA ped.6, inueniebat AC ped.
37.500000, hoc eſt mill. 7500; vnde oritur
terræ ambitus mill. 47 142 6/7 duplo maior,
quàm communiter concedatur.
Mirabatur ille vehementer, quòd præter
ſpem tam procul à vero receſſiſſet: ſed nec
conceptam de maiore, iuxta communem
errorem, horizontis phyſici ſemidiametro
opinionem deponere audebat: hærebant ſci­
licet animo altè impreſſa plurium authorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index