Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 145 > >|
1non Architectum agimus. Situm ergo conſideramus, quate­
nus impulſus à plagâ ad reliqua, quæ ponè ſequuntur, tranſit:
neque enim in ſuperficie vis hæc finitur, ſed altè penetrat.

Aut igitur æqualia, aut inæqualia: atque hæc maiora, vel mino­
ra ſequuntur.
Videmus autem hunc ferè modum ſervari:
ut grandiſſima ſaxa ſint à fronte; quæ cum maximo impetu
luctentur: interiora verò tanquam ab ictu iam ſecura negle=
ctim ſtrui, ruderibus aut minoribus ſaxis explendo illa inter­
valla. quod an rectè fiat dubitamus.
Nam craſſitudo muri eſt
ob firmitatem, quò ſaxa priùs poſita à poſterioribus contine­
antur: neceſſe ergo impetum, quo alioquin ſaxa à fronte po­
ſita loco moverentur, ſuſtinere.
At verò quâ ratione impe­
tum maioris id quod multò eſt minus ſuſtinebit? Nam per po­
riſ: 2 ſi maius percutiat minus, utrunq: loco movetur: propte­
rea, quòd minus eadem velocitate movetur ex impulſu mino­
ri.
Tametſi ergo partes illæ minores, quæ in muro continen­
tur, undique ſint concluſæ; quia tamen totum impetum ferre
non valent, nec in alias minores hunc exonerare: divelli à
primis, & poſteriores urgere, atque tum metu vacui aërem ſor­
bendo, etiam magnas compages diſſolui eſt neceſſe.
Dices. Non eandem rationem videri in muro, ubi omnia per calcem
glutinantur, & veluti unum fiunt; at〈que〉 illoram corporum, quæ ſoluta
motum & impulſum à ſe recipiunt.
Licet ergo impulſus à maiori ſaxo
in minora tranſiens omnia loco moveat; non tamen idem futurum in
muro; cùm illud gluten non minùs coharere faciat, quàm ſi partes
eſſent continuæ unius ſaxi maioris.
Ita〈que〉 duo globuli cerâ coniuncti
impulſum ſuſtinent duplo maiorem, ne〈qué〉 à percuſſo primo ſecundus rece­
dit: quantò ergo minùs calce revincta ſaxa.
Poſſet quis reſpondere, cùm ſaxa minora maioribus cohæreant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index