Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
101
101 (95)
102
102 (96)
103
103 (97)
104
104 (98)
105
105 (99)
106
106 (100)
107
107 (101)
108
108 (102)
109
109 (103)
110
110 (104)
< >
page |< < (96) of 760 > >|
10296PHYSICORVM ARIST. dem numerus lationis. Ipſum autem nunc, eius quod fertur
perinde atque unitas, numeri.
Eſt præterea tempus, ipſo
nunc continuum atque diuiſum:
hoc enim ad lationem, &
ad id quod fertur, accommodatur.
Nammotus, ac latio una
eſt, ipſo ſanè quod fertur, propterea quod unum eſt, &

non ſubiecto (ſic enim intercapedines eſſe poſſunt) ſed ra-
tione.
Distinguit etiam hoc priorem, posterioreḿ que mo-
tum.
Atq; hoc etiam accõmodatur quodammodo puncto.
Etenim punctum & continuat longitudinẽ, & distinguit.
Nam huius principium eſt, illius finis.
Verùm cùm hoc pa
cto quiſpiam ipſum ſumit, ut ipſo tanquam duobus utatur,
tunc ſtetur neceſſe eſt, ſi punctum idem principium erit, ac
finis.
Ipſum autẽ, nunc, quia id quod fertur mouetur, aliud
eſt, atq;
aliud ſemper. Quare tempus eſt numerus, non hoc
ſanè quod nunc ipſum perinde atq;
punctum idem princi-
pium ſumitur, atq;
finis, ob id porrò quod anteà diximus
(tunc enim erit uſus medij puncti, tanquam duorum:
quare
fiet ut ſtetur) ſed hoc potius, quòd eam in hoc ipſa nunc
ſubeunt rationẽ, quam extrema lineæ in eadem, atq;
non ut
partes.
Patet enim neq; , nunc, ipſum temporis eſſe par-
tem, neq;
diuiſionem motus, quemadmodũ neq; puncta ſunt
lineæ partes, ſed duæ lineæ ſemper.
Ipſum igitur, nunc, ut
eſt quidem finis, tempus non eſt, ſed accidit.
Vt auteminu-
merat, numerus eſt.
Nam fines quidem illius ſunt ſolum, cu-
ius ſunt fines.
Numerus autem horum equorum, denarius,
inquam, &
alibi etiam eſt. Patet igitur tempus numerum
eſſe motus per prius, posteriusúe, &
continuum etiam eſſe:
cùm ſit continui numerus, uti dixim us.
Quo pacto Numcrus, qui in definitionẽ tẽporis adhibetur, dif_
fert à numero ſimplicitatis, &
ratio redditur ex detinitione tẽ
poris, eorum quæ de ipſo dicuntur.
CAP. XII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index