Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 316 > >|
1læ locorum differentiæ inuenirentur. Dicendum item fuerat
illis, cuiuſmodi fuiſſet primus ille motus, num naturalis, an vio
lentus: magni enim intereſt, natura ne, an vis illum concilia­
rit: naturam illum effeciſſe nec ſibi, ne aliis perſuadere po­
tuiſſent; quoniam ante originem naturæ, ac cæterarum om­
nium rerum natura conſtantium motionem illam turbulen­
tam, atque inordinatam introduxerunt; nec contra naturam;
quoniam nihil excogitari potest abſurdius, quam qui motus
contra naturam ſit, vt hic motum naturalem antecedat.
Cum
item in confuſione illa inordinata, quam commenti ſunt, gra­
uia eſſe, & leuia abſque ratione finxiſſent, cur ſubticuerunt,
quomodo grauia, & leuia diſtinguerentur, ac alia ab aliis ſepa
rarentur, & qui nam erat proprius ipſorum locus, aut motus,
non enim idem locus, aut motus omnibus eſſe poterat; alioqui
vnum, & idem etiam grauia, & leuia fuiſſent; quæ motu illo
confuſo diſgregari non potuiſſent, ſi proprios locos, & ordina­
tum motum ad naturalem locum cumdemque proprium, &
ordinatam ſi quietem in proprio loco habebant; ergo in chaos
erat mundus, quem nihil aliud eſſe conſtat, quan iste partium
elegantissimus ordo, vt optimè ſcripſit Alexander Aphrodi­
ſienſis libro ſecundo quæstionum naturalium capite decimo­
nono: de quibus, cum ne verbum quidem fecerint, dignissimi
ſunt qui maximè reprehendantur.
Particularis etiam, &
proprius illius motionis effector demonſtrandus fuiſſet: nam
ad motum particularem conciliandum generalis motor ſat
eſſe nequit, quam certè rem ſupra capite vndecimo primæ
partis aliqua ex parte attigimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index