Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1 locorum differentiæ inuenirentur. Dicendum item fuerat
illis
, cuiuſmodi fuiſſet primus ille motus, num naturalis, an vio
lentus
: magni enim intereſt, natura ne, an vis illum concilia­
rit
: naturam illum effeciſſe nec ſibi, ne aliis perſuadere po­
tuiſſent
; quoniam ante originem naturæ, ac cæterarum om­
nium
rerum natura conſtantium motionem illam turbulen­
tam
, atque inordinatam introduxerunt; nec contra naturam;
quoniam
nihil excogitari potest abſurdius, quam qui motus
contra
naturam ſit, vt hic motum naturalem antecedat.
Cum
item
in confuſione illa inordinata, quam commenti ſunt, gra­
uia
eſſe, & leuia abſque ratione finxiſſent, cur ſubticuerunt,
quomodo
grauia, & leuia diſtinguerentur, ac alia ab aliis ſepa
rarentur
, & qui nam erat proprius ipſorum locus, aut motus,
non
enim idem locus, aut motus omnibus eſſe poterat; alioqui
vnum
, & idem etiam grauia, & leuia fuiſſent; quæ motu illo
confuſo
diſgregari non potuiſſent, ſi proprios locos, & ordina­
tum
motum ad naturalem locum cumdemque proprium, &
ordinatam
ſi quietem in proprio loco habebant; ergo in chaos
erat
mundus, quem nihil aliud eſſe conſtat, quan iste partium
elegantissimus
ordo, vt optimè ſcripſit Alexander Aphrodi­
ſienſis
libro ſecundo quæstionum naturalium capite decimo­
nono
: de quibus, cum ne verbum quidem fecerint, dignissimi
ſunt
qui maximè reprehendantur.
Particularis etiam, &
proprius
illius motionis effector demonſtrandus fuiſſet: nam
ad
motum particularem conciliandum generalis motor ſat
eſſe
nequit, quam certè rem ſupra capite vndecimo primæ
partis
aliqua ex parte attigimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index