Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Incolumes posse, & salvas exsolvere sese
Omnibus e nervis, atque ossibus, articulisque.

Quod si forte putas extrinsecus insinuatam
Permanare animam nobis per membra solere;
Tanto quaeque magis cum corpore fusa peribit:
Quod permanat enim, dissolvitur; interit ergo.

Dispertitur enim per caulas corporis omnis:
Ut cibus in membra, atque artus cuin diditur omnis,
Disperit, atque aliam naturam sufficit ex se:
Sic anima, atque animus, quamvis integra recens in
Corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur:
Dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
Particulae; quibus haec animi natura creatur,
Quae nunc in nostro dominatur corpore, nata
Ex illa, quae tum peritat partita per artus.

Quapropter neque natali privata videtur
Esse die natura animae, nec funeris expers.

Semina praeterea linquuntur, necne animai
Corpore in exanimo?
quod si lincuntur, & insunt;
Haud erit, ut merito inmortalis possit haberi,
Partibus amissis quoniam libata recessit.

Sin ita sinceris membris ablata profugit;
Ut nullas partis in corpore liquerit ex se:
Unde cadavera rancenti iam viscere vermes
Expirant ?
atque unde animantum copia tanta
Exos, & exanguis tumidos perfluctuat artus?

Quod si forte animas extrinsecus insinuari
Vermibus, & privas in corpora posse venire
Credis; nec reputas cur milia multa animarum
Conveniant, unde una recesserit: hoc tamen est, ut
Quaerendum videatur, & in discrimen agendum;
Utrum tandem animae venentur semina quaeque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index