Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (88) of 795 > >|
10288DISSERTATIO pars magna tum Salis, tum Magnetis avolaverit, non tamen omnis
Sal abierat, quippe ſapor ſalſus maſſæ manifeſtus inerat:
In omni-
bus tenuiſſime contuſis vis parva Magnetis obſervabatur, uti quidem
ante ſuſpicatus eram, quia Sal undequaque penetraverat in partes
Magneticas, cum quibus vehementer cohærebat, adeo ut vis for-
tiſſimi ignis tamdiu continuati eas a ſe avellere non potuerit:
ſed
id quod Ignis præſtare nequit, aqua facile abſolvit.
4. Quamobrem huic pulveri in phiala ſuperaffundebatur aqua ad
exceſſum unius digiti, qua cum digeſſi per octiduum, viſurus an
tincturam præberet;
ſed nullam dedit, ſolummodo Sal Gemmæ
reſiduum fuit in aqua ſolutum, eo cognito, pulverem lavi copio-
ſa aqua, uſque dum inſipida redibat;
pulvis exſiccatus, erat ni-
grioris coloris, quam pulvis Magneticus ante operationem;
& at-
trahebatur a Magnete fortius quam unquam antea;
quod evincebat
Salem admiſtum impediviſſe actionem ejus Magneticam;
& aliquam
Terram inertem fuiſſe ſeparatam ex Magnetis ſubſtantia;
quam procul
dubio in §.
3. ſepoſueram: non autem dubitavi quin in hac maſſa
reſidua adhuc multum materiæ inertis contineretur, quæ ulteriori-
bus operationibus diutiſſime continuatis poſſet ſeparari ab omni effi-
caci, verum non ſatis otii fruebar, ut id ulterius indagarem;
po-
tius ad alias methodos feſtinavi, ſperans me facilius voti compotem
futurum.
Id tamen ex hiſce omnibus tentaminibus colligitur, vim
Magnetis ex Magnete non poſle tam facile expelli omnem, uti cre-
diderunt antea Philoſophi, videntes Magnetem magnum &
inte-
grum in Igne corrumpi, ſuaſque vires amittere;
ſed Lapis non
omnes amittit, &
quomodocunque tractetur, aliquid retinet, veluti
ex his huc uſque expoſitis patet tentaminibus, &
in ſequentibus
etiam ulterius liquebit.
PROCESSUS NONUS.
Deſiderio flagrabam explorandi, an Magnes in vitrum converſus
vim attrahendi retineret, quoniam vitriſicatio eſt ultimus finis ope-
rationum Chemicarum, &
quæ corpora maxime immutat: Magne-
tem per ſe, aut ope Borracis ſolius non in vitrum mutaveram hacte-
nus, licet diu &
vehementiſſimo Igni expoſuerim; ideo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index