Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 203 > >|
1dum tenue vaſis incurvetur, ac tandem frangatur. Hinc deni­
que eſt, quòd dum partes aquæ ſuperiores premuntur, & partes
inferiores non habent effugium aut infrà, aut è latere vaſis, rum­
patur potiùs vas, quàm partes inferiores comprimantur.
Vide
quæ dicimus infrà parte 2. Claſse 1. cap. 5. Machina 6.
Premi actu,
& premi
aptitudina­
liter, quid
ſit.
Proprietas VI.
Aquæ in ſitu naturali poſitæ vna pars non
expellit alteram.
PAtet experientia. Et ratio eſt, quia vna non premit alteram,
vt dictum in præcedenti Proprietate.
Quòd ſi in vaſis con­
jugatis altior aqua pellit minùs altam, cauſa eſt, quòd non ſit
poſita in ſitu naturali, quia ſcilicet non habet omnes partes æ­
què diſtantes à centro Mundi.
Proprietas VII.
Non omnes aquæ æquales magnitudine, ſunt
æquales pondere.
SUnt enim ſalsæ graviores dulcibus, & frigidæ calidis eiuſdem

ſpeciei, ſeu individui; & tam ſalsæ, quàm dulces, aliæ alijs gra­
viores ſunt, vt patet experientia, & fatentur etiam nautæ, vi­
dentes naves è fluminibus impuris ad pura, aut è mari ad flumina
transeuntes ſubſidere profundiùs, & ſubinde cum ſubmerſionis
periculo.
Aqua ſalsa
frigida, im­
pura, gra­
vior eſt quam
dulcis &c.
Proprietas VIII.
Aqua naturaliter non aſcendit ad locum altio­
rem ſuâ origine.
IMò nec fluit naturaliter ab vno ad alterum locum, niſi terminus à quo
altior ſit, quàm terminùs ad quem.
Vtrumque patet experientiã,

& ſequitur ex dictis Proprietate I. & II.
Hinc Hydragogi aſſe­
runt, non poſſe deduciaquam de loco in locum, ſive per alveum,
ſive per aquæductus, canales, ac tubos deducenda ſit, ſi ſpatium
ſit æquilibratum, ſeu ad libellam conſtitutum; nec ſufficere Ma­
thematicam
, aut quam cunque phyſicam declivitatem, ſed requiri
in ſingulis milliaribus cadentiam ſeu declivitatem quatuor ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index