Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 sic animus per se non quit sine corpore et ipso
esse homine, illius quasi quod vas esse videtur
sive aliud quid vis potius coniunctius ei
fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
Denique corporis atque animi vivata potestas
inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
nec sine corpore enim vitalis edere motus
sola potest animi per se natura nec autem
cassum anima corpus durare et sensibus uti.

scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
sic anima atque animus per se nil posse videtur.

nimirum quia per venas et viscera mixtim,
per nervos atque ossa, tenentur corpore ab omni
nec magnis intervallis primordia possunt
libera dissultare, ideo conclusa moventur
sensiferos motus quos extra corpus in auras
aeris haut possunt post mortem eiecta moveri
propterea quia non simili ratione tenentur.

corpus enim atque animans erit aer, si cohibere
sese anima atque in eo poterit concludere motus
quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.

quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
ire anima ac toto solui de corpore velle
et quasi supremo languescere tempore voltus
molliaque exsangui trunco cadere omnia membra.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index