Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1carbones, qui in ſummis montium cacumi­
nibus fiunt, ſub terrra in radice reperiuntur,
ſic & aurum.
Solet & hac cauſa inueniri in
alueis fluminum inter ſaxa.
Quamobrem
cùm viliſſima metalla in imo recondita ſint
terræ, atque plerunque impura, natura auri
liberalis, ac veluti prodiga, purum illud ac
calore nitens proprio, nullíſque ignibus
aut arte indigens, in ipſa ſuperficie colloca­
uit.
Gignitur in ſummis montium verticibus
plerunque modico æri miſtum: nam & hoc
fatentur, qui illius hiſtoriam, quod in India
ſolet reperiri, ſcripſerunt.
Immaturum verò
perſæpè aquarum incrementis ad plana de­
ducitur: & vt ſolidæ ac validæ ſubſtantiæ
eſt concoquitur, maturatur ac perficitur.
Si­
mul verò attritu arenæ, & lapidum, aut ter­
ræ, æs ipſum, ac quicquid inutile eſt, abſu­
mitur.
Denuò verò influxu aquarum elui­
tur: atque eo modo inter arenas ſplendet,
ac ea ratione colligi ſolet.
Nec patitur eius
paucitas, vt montes effodiantur, incerto lo­
co, & nimis interrupto, interuallis, vt to­
tum montem effodi neceſſe eſſet ob auri li­
bras paucas, quas etiam ignis abſumeret,
dum eruere illud è lapidibus niterentur.
Exoritur Abdua ex Lario lacu, vt Ticinus
ex Verbano, ambo fluuij arenas excipiunt
ex montibus, qui ſuos ambiunt lacus, ac cum
his lapides atque aurum: quod in imo la­
cuum excoquitur, perficitur, & repurgatur.
Sic in montium editis locis vi Solis aurum
generatur purum.
Generatur & aliis miſtum
metallis, præſertim inter argenti ( vt dixi)

fruſta.
Nam metalla ſimul miſta ſunt, in ar­
gento aurum, in auro æs, argentum cum
plumbo plerunque eſt.
Sed quod cum aliis
effoditur aurum metallis, ignibus, & arte
non parua indiget vt purum fiat.
Inuenitur
& aurum, aut potiùs eruitur ex his, quibus
arte hæſit: vt è vaſis auratis, tum etiam ve­
ſtibus, vt ſuprà docuimus: ſic & ſepultum

effoditur, & emerſum aquis expiſcatur.
Ita
vt tribus modis aurum colligere liceat: vel
quod iam fuit in lucem, & maſſam redigen­
do, vel à metallis, inter quæ latet ſeparan­
do, vel purum colligendo.
Italia purum au­
rum hac ætate non colligit, niſi modicum
illud, quod dixi, nuper inter arenas Ticini
atque Abduæ reperiri.
Quandoque & in Ita­
lia effoditur aurum purum, multa ( vt dixi)
vice: nam quæ in imo ſunt, ad ſuperfi­

ciem perueniunt.
Vnde in Germania argen­
tum fodiunt aliquibus in locis, puteis quin­
gentis orgiis ſeu paſſibus fermè profundis.
Magnitudo auri puri in noſtris regionibus,
ac in Germania ab auellanæ nucis magnitu­

dinem accedit, vt Aldeburgi, Carpatis
agris, & Slota oppido quandoque inuentum
eſt.
Sed ſi fides Gonſaluo habenda eſt, in In­
diæ parte, quam nuper diximus, auri fru­
ſtum Obrizi effoſſum eſt, quod pondo qua­
draginta duo cum dotrante æquabat.
Fre­
quens eſt, quod quatuor pondo eſt, & quan­
doque etiam ſeptem accedit: tanta eſt natu­
ræ in regionibus illis liberalitas, locique ro­

bur ac benignitas.
Sed vt auro abundant (vt
dixi) ſic aliis metallis præſertim ferro ca­
rent.
Nitet inter omnia metalla aurum ma­
ximè, in de argentum, pòſt æs, inde album
plumbum, electrum vt auro minus, ita ar­
gento magis: parum admodum æs cyprium,
ac ferrum, tum nigrum plumbum, reliqua­
que huius generis.
Nam nitor fit ex humido
puro, leui ac ſolido, in quo lux colligitur, vt
in ſpeculis.
Nullum metallum tranſlucet

præter rude argentum tubri coloris, nec ta­
men ſemper: hoc enim quandoque carbun­
culo calore ac ſplendore haud eſt abſimile:
efficiuntque ex eo aliquid minio ſimile.
Aurum quo­
modo gene­
retur.
Metalla ple­
rumque miſta.
Aurum tri­
bus modis
habetur.
Profundit as
mira fodina­
rum.
Auri obrizi
incredibilis
magnitudo.
Metallorum
ſplendor, &
cauſa.
Metallica
quæ perſpi­
cua, & cur.
Quomodo verò hoc ſolùm inter metalla

perſpicuum ſit, curque pura metalla perſpi­
cua eſſe non poſſint, nunc eſt demonſtrandum.
Perſpicuum fit, cùm lux, & lumen peruia
ſunt: quæ peruia luci ſunt ac lumini, aër ſunt,
& aqua.
Terram non eſſe perſpicuam, cla­
rum eſt: eadem vbi miſcetur, perſpicuitatem
impedit: cumque humidum exuritur: quia
terreum euadit, amittit etiam perſpicuita­
tem: igitur oleum cum perſpicuum ſit, in
lampade poſitum, opacum redditur ob fuli­
ginem, quæ illi propter ignem miſcetur.
Metallica omnia perfecta aqueæ ſunt, ac te­

nuis ſubſtantiæ: nam concreſcunt frigore, vt
dictum eſt, vbi de glacie egimus, & igne li­
quida euadunt.
Liquidum autem eſſe, ſolius
aquæ inter elementa proprium eſt.
Tenuita­
tis metallicæ ſubſtantiæ argumentum præ­
ter cætera hoc ſit, quòd ignibus conſumitur
euaneſcítque cum aqueo pars illa terrea:
tum quòd ex vna parte glebæ miſtæ ſupra
totam argumentum facimus.
Nam ſi in li­
bris centum plumbi argenti vncia ſit, liceát­
que ex ſcrupulo argumentum ſumere ſupra
maſſam, vt faciunt artifices, neceſſe eſt ar­
genti vnciam centum libris plumbi immiſ­
ceri vndequaque: ergo milleſima ducenteſi­
ma pars ſcrupuli argenti etiam æqualiter
miſta erit.
Hæc autem grani vnius pars

quinquageſima eſt, igitur fieri non poteſt,
quin metallum tenuiſſimæ ſit ſubſtantiæ.
Nec tamen huic experientiæ fidere ex toto
ſecurum eſt, cùm magna fuerit moles: ſed ſi
mediocris error, nulli damno eſſe poteſt.
Neque tutum eſt experiri in precioſis, niſi
in maiore pondere.
Nullum ve­
hementer co­
loratum per­
ſpicuum.
Metalla om­
nia aqueæ
ſubſtantiæ,
ac tenuis.
Experimen­
tum metal­
lorum in mi­
nima parte
vt ſolet fieri
fallax eſt.
Eſt & tertium argumentum tenuitatis
metallorum, quòd auro grana duo ferri, aut
æris miſta, vt paulò plus quadrageſima par­
te ſint, adeò colorem, & duritiem mutant
illius, vt aliud propè eſſe dixeris.
Nam pu­
rum aurum ſplendet non parùm, & fului co­
loris eſt, molle ac maximè tractabile: at mi­
ſta ferri parte vix quadrageſima, contumax
ſubnigrum, & ſplendore obteſo redditur.
Itaque ſi aquea ſunt omnia metalla, tenuia,
vel exuſta eſſe oportet, vel terræ mixta,
cùm non tranſluceant.
Denſitas obſtare ne­
quit, cùm adamas, & cryſtallus denſa ſint,
& perſpicua.
Si igitur nigræ amurcæ, opa­
cæque penitùs pauculam partem multæ
aquæ miſcueris, rubra aqua euadet, mane­
bitque perſpicua, non tamen adeò, vt antè
erat.
Igitur cùm argentum nigrum per ſe ſit
(quod tractantibus ex macula apparet, nam
candidum videtur ob ſoliditatem, vt etiam
ſpecula, quorum materia nigra eſt) ſi aqueo
humori miſceatur, non ſecùs ac olei amurca

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index