Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1ceſſe explicare ampliùs quemadmodum fiat adjectio,
aut detractio virtutis communis comparatæ cum
propria: quandò, vt iam dictum eſt, ſimili ratione ſe
habent pila, & globus; manus, & fiſtula; nauis, &
Terra; aër, & ſpatium.
Heinc, quod dicitur de glo­
bo projecto ſeu in boream, ſeu in meridiem ex iis
ſoluitur, quæ dicta ſunt de projectis ex naui, aut
etiam ex curru.
Etenim, dum globus è fiſtula exit,
non tantum habet motum ſecundum longitudinem
fiſtulæ; ſed etiam ſecundum horizontalem lineam;
incipitque proinde ex hoc duplici motu deſcribi li­
nea media, ſecundum quam tendere pergat, poft­
quàm exiit è fiſtula; adeò vt quantùm fiſtula, tan­
tundem ipſe tendat in ortum, fitque ſemper è re­
gione orificij fiſtulæ, per quod fuit trajectus; & in­
tereà tamen promoueatur vltra id orificium, & vſ­
que ad ſcopum tandem directè perueniat, qui ipſe
quoque eſt intereà tantundem promotus in ortum,
quantum fiſtula, inque eádem ſecundum Terræ ſu­
perficiem linea permanſit.
Dicerem etiam de globo
ſurſùm directè exploſo, recidentéque ad perpen­
diculum: ſed ratio eadem plane eſt, & difficultas ma­
net ſoluta ex iis, quæ circa exploſionem è naui me­
morata ſunt.
Quin-etiam hoc loco videtur res eſſe
tantò intellectu facilior, quantò per id tempus, quo
globus exit è fiſtula, intelligitur ſimùl moueri ſen­
ſibiliùs verſus ortum; ſicque ex motu ſurſùm, &
motu in orientem deſcribere lineam inter verticalem,
& horizontalem mediam, ſecundum quam deinceps
tranſlatus, ita ſurſùm emoueatur à fiſtula, vt tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index