Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ra priuationes, & interitus, in corpore animantis morbi, in animo flagitia ſolent eſſe moleſta, & odio­

ſa: nam quicquid eſt, expetit eſſe, & valetudo ſummis votis optatur, ſcelera etiam abominantur ij qui
verè homines ſunt, atque item illi qui patrant, vt ſi regnum ac diuitias & omnem potentiam ſe adipiſci ſine cede ra­
piniſque
.
poſſe ſperarent, ab iis abſtinerent. Hoc ergo malum dicitur, quod vnumquodque declinat, tanquam
illius naturam corrumpens.
Huiuſmodi quippiam eſſe nemo ambigit in rerum natura: nanque & feræ quæ­
dam
atrociſsimæ, & hominum generi infenſiſsimæ ſunt, & venena, & tyranni ſæuiſsimi, homineſque.
ſan­
guinarij, & truculenti, nec non monſtra, ac generatim, vt inquit Euripides.
E
Οὐκ ἂν γένοιτο χωρὶς ἐσθλα καὶ κακὰ. i.
nunquam ſeparari bona poſsunt à malis, &, vt eſt in prouerbio, In cyttaro quoque ineſt aliquid mali; tametſi
nullum animal in aquis eo ſuauius, neque illud quæritur ſit'ne malum ſimpliciter, ſed, ſit'ne in earum rerum
ordine quas à Deo gradib. quibuſdam pendêre docuimus; an'ne ex illo ordine pellatur; ſicuti etiam ſuprà
monſtra ex ordine naturæ pepulimus.
Exitus huius quæſtionis ab eſſentia petendus eſt. At verò hîc
diſtinguere oportet: nam bonum & malum accipiuntur, velut attributa ſubſtantiæ cuiuſdam, vel habetur
ratio ſubſtantiæ cui tribuitur: atque attributum, vel ſeorſum pertinet ad categoriam qualitatis, vnde virtus
bonum & vitium malum, ac bona, malaque.
valetudo, aut etiam communiter accipitur, & omnem categoriam
peruagatur, quaſi ipſius entis aſſecla; nihilominus vbique refert imaginem qualitatis, & ſubſtantia ipſa

bona eſt, de qua bonum prędicamus; ea verò, vel ex ſe eſt, vel alterius acceſsione, quod eſt ex ſeipſo bo­
num
; veluti ſunt omnia quæ ex actu potentiaque.
conſtant. Ergo & totidem ferè modis malum ſe habere con­
tingit; habet enim oppoſiti ſpeciem: verùm, ſi vnum ex his eſt multiplex; alterum quoque multiplex ſit ne­
ceſſe eſt, ſed illud bonum contrarium quod in prædicamento continetur: etenim contraria ſub eodem ge­
nere collocata maximè diſiunguntur, illud quod per vniuerſa pertinet; etiam quomodocunque rationem
ſubit oppoſiti; ſiquidem in entium ſerie maximè diſtat à bono malum; at tertio illi, quod eſt huiuſmodi per eſſen­
tiam
, nihil planè aduerſatur; eſt enim vt fert ſchola Platonis, ὑπερούσιον .i.
ſupra ſubſtantiam, itaque malum
ab eo potius alienum dici debet, quae contrarium: neque enim quicque reperitur, quod æquè poſsit, ἰσοδυναμὶα
verò .i.
vires æquales, vnum eſt è contrariorum attributis. Cùm igitur ea quę talia ſunt per participatio­
nem, pendeant ex his quæ ſunt huiuſmodi per eſſentiam; rerum ratio poſtulat, vt intendamus conſiderationem
noſtram in ea quæ per eſſentiam bona, malaúe ſunt.
Quamobrem id quæritur, ſit'ne in ordine rerum ma­
lum
, quod eſt per eſſentiam, & quod' nam ſit.
Vt hæc ſuccedant, tranſeamus ad bonum. Bonum profectò,
ſi conſulas effectum, illud eſt, quod eſt ex cuiuſque natura, & per ſe expetendum eſt: veruntamen intrin­
ſecus & per eſſentiam eſt energia, ſiue entelechia quædam, atque perfectio, & illa quidem ſimpliciſsima;
idcirco etiam prima, tum ne ſit progreſſus in infinitum, tum etiam, quòd reliqua ab illa ſint; aliud enim eſt
eſſe ſimplex àc primum, nam primum ſignificat ordinem & habitudinem, vel priuantem, quae nihil ante ſe habeat;

vel poſitiuam, quae habeat aliud infra ſe, illud aut modum naturæ & eſsentię repręſentat: vtrunque verò neceſſa­
rium
eſt in eo quod eſt per eſſentiam bonum; quia, niſi tale eſſet, & compoſitum foret, & per participationem; nos
aut id quærimus, quod eſt tale per eſſentiam.
idem quoque ſit actus oportet; nam, niſi foret actus; ab alio
deducendum eſſet ad actum, ſiue primus ille foret, ſeu ſecundus: ita neque ſimpliciter ſimplex, neque ſimpli­
citer primus, vt vult eſſe id quod eſt per eſſentiam bonum: cùm ſit in eo gradu perfectionis, vt actus per
ſe ſit; itaque pulcherrimus.
atque hucuſque ſe fundit eſſentia: nunc velut vmbra conſequitur, ab omnibus
expeti, quae inde bonum cuiuſque naſcatur: non ita ſanè, vt credas id ad eius eſſentiæ perfectionem pertinere,
& ob id eam bonitatem, quia ſit communicabilis, aliis afferre neceſsitatem vt ſint, vt ea bonitas communicari
queat; aliter fore imperfectam, ideòque.
ſic ſtruere rationem. Si Deus eſt, & cętera ſunt. Verùm nobis,
ſi audimus Ariſtotelem, ratio fabricanda eſt aliter.
Si cętera ſunt, & Deus eſt. iam enim docuimus, Deum eſſe
bonum, quod ſine alio ſubſiſtit; reliqua verò ex tali principio pendêre, & ab ipſo quoquo pacto ſuam
ducere perfectionem.
Quare, quae alia ſunt, quæ imperfecta ſunt, ab ipſo ſuam bonitatem mutuant; ideò
referuntur ad illud; illis eſt bene: nihil illi ſummo bono accedit, atque ita ſe res habet, vt ſi Piſas veniat
M. Etrurię Dux: non enim id facit in noſtram gratiam, ſed, vt ſibi ipſi placeat tantùm: ex eo, quae venit, vnuſ­
quiſque
lętatur: mercator, qui inde ſperat lucrum; inops, vt imploret opem, nos vt eius iucundiſsimo aſpe­

ctu fruamur.
In ipſo Magno Duce ſua perfectio ineſt, quæ nil aliud reſpicit, quòd nobis communicetur,
ex nobis eſt, qui id quod per ſe perfectum bonumque.
eſt, bonum eſſe nobis optamus. Hoc, quia ſum­
mum omnium, & finis eſt, atque menſura.
Ab hoc omnium maximo interuallo diſtat alterum principium,
quod per ſe quidem infinitum eſt, omni menſura vacans, ex toto imperfectum, nihil habens actus: quare
nulli ex petendum, ſed contrà expetens cuncta, cùm ita ſit, eſt neceſſariò non ens: verumeninuero, etſi
non ens eſt, non eſt propter adnexam priuationem, quia per ſe poteſtas eſt: attamen, quia nullum eſt eius
officium in natura ſine priuatione; hæc enim cauſſa eſt appetitus in materia, vnde eius ſtimulis incitata pro­
pendet ad actum, inde efficitur vt vnà priuatio cum poteſtate numeretur.
infra hæc nihil eſt, ſed omne
eſt eius negatio, quod eſt, nec intra limites naturæ comprehenditur.
Inter hæc duo principia mediæ
quædam naturæ intercedunt, quæ Deo appropinquant, quòd actus quidam ſunt, quia tamen aliquid habent
adnexum non entis, cùm ſint infra ſummum, vel propter materiæ ſocietatem, aliquid imperfectionis ob­
tinent.
Sed ad materiam poteſtatemque. reuertamur, cùm ſit, qualem nos eam deſcripſimus; nihil habet
in ſe boni; verùm non idcirco bonum auerſatur, ſed accipit varia bona.
Quapropter triplex bonum
ex hac ſerie colligitur.
Primum eſt, quod ſimpliciter eſt huiuſmodi, & per eſſentiam, nec ab altero pen­
dens.
alterum, quod per ſe quidem eſt bonum, ſed ex alio pendet. ac tertium, quod ex ſe bonum non eſt,
ſed tamen aliorum bonorum compos eſſe poteſt.
Ergo malum nullum ſimpliciter, peſsimum quidem, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index