Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1velut emptor & proxeneta ſtudent emptioni, emptio vtrique propoſita eſt, vterque laborat, vt emptio con­

ficiatur, vt bene eueniat: ſed emptor eſt emptionis cauſſa præcipua; proxeneta verò ſecunda, quæ non
laboraret, niſi moueretur ab altera.
non ſic orator & procurator in lite, quod hic ea prouideret, quę in
ſumptum facerent, ille cauſsam diceret, & pro rata portione quiſque ageret eiuſdem negocij parteis ſepa­
ratas, vel ita ſe res habet, vt aliquid adhęreat cauſſæ tanquam conſequens, velut vmbra corpori, atque id vel
certum eſt, ac ſecundùm cauſſæ naturam, & effectus, vel incertum, & fortuitum, vt dum hoc agitur, aliud
eodem tempore ſuccedat, vel externum ſit omnino, & præter naturam, vel ex euento.
Concurritur item vel
cum variis cauſſarum generib. vel cum cauſsis eiuſdem ordinis, etenim ad equum procreandum ſtatuitur
finis equi forma, efficiens adſit oportet, ac materia.
Rurſus materia ſunt elementa, partes vniformes,
atque difformes: & Sol & equus generant equum: Concurſus etiam fit per media, vel ſine mediis: ac
ſine medio quidem, & cùm ex materia & forma conſtitutum eſt vnum; per media vel externa, vt dum
res fit, per finem, & efficiens; hæc enim materiam cum forma copulant, per interna, vt per priuationem,
& præuias affectiones: omnes enim referuntur ad materiam, velut illius apparatus.
Nec non vbi media
requirantur, aut eorum proprius eſt quidam motus, vt etiamſi ab alio moueantur; aliquid tamen faciant
ex ſe ipſis, aut ex ſe ipſis moueri nequeunt, ſed tantum faciunt, quantum aguntur ab alio, prioris ordi­
nis illa ſunt quæ mouentur à fine; nam cùm ipſe maneat immobilis; excitantur ad eum conſequendum

faber & miniſter qui auxiliatur fabro: neque enim mouerentur ex ſe ipſis, vt niſi ibi finis inſtaret, qui per­
petuò bonum pollicetur, & niſi ſæpius faber vrgeret; ociarentur planè, ſed tamen per ſe ipſa mouent ali­
quid; qui bonam valetudinem expetit, accipit medicamenta, ſuſtinet ignem, & ferrum; viuit ex præſcri­
pto: certis temporibus ambulat, & miniſter terebrat, polit; quæ ſunt omnia poſita in iis quæ mouentur à
fine; tantum & ipſa aliquid pręſtant, terebellum & dolabra per ſe non mouentur, nec quicque agunt ex ſe ipſis; ve­
rum
aliena virtute prædita: nihil enim intra ſe habent eius rationis, quę conicanda eſt materiæ; non appetunt fi­
nem
, licèt eius gratia ſint: quare hæc inſtrumenta ſimpliciter habenda ſunt, quae vnà operantur, & rei facien­
rationem continent, & appetitum finis habent; cauſſas ſecundas libenter appellauerim.
Pone tibi ante ocu­
los conſultorem & conſultum, venditorem & proxenetam, ſcriptorem & calamum: non mouet quiquam, neque
proxeneta, neque conſultus, niſi moueatur hic à conſulente, ille verò à venditore, non mouet etiam calamus, ni­
ſi agatur à ſcribente, ſed in calamo nulla ſcribendi ratio, tota in ſcribente: in conſulto & proxeneta ſpecies eſt
eiuſdem negocij, vel partis quæ eſt in vendente, & conſultore.
At malus calamus male ſcribit: ergo
per ſe agit.
An malè eſt ex materia, & præter naturæ ordinem; benè eſt ex arte cauſſaque. præſtantiore;
hoc agere, illud non agere, atque priuatio.
Nec tibi moleſtiam afferat quòd inſtrumenta referantur ad ef­
ficientes cauſſas, quaſi non ſeparentur à cauſsis ſecundis; nanque aut Ariſtoteles inſtrumentorum nomine
cauſſas ſecundas complecti voluit, ſignificans ea moueri primis, aut ſic accipiamus inſtrumenta referri

ad efficientia, non quia ſint cauſſæ per ſe, ſed efficientis ipſius conditiones: quaſi non poſsit haberi effi­
ciens, ſi deſit inſtrumentum.
Aut quòd in inſtrumento vel cauſſa ſecunda duo ſpectentur, quae habeant
vim immutandi per ſe, veluti calor calefaciendi, aut quòd habeant vim hoc vel illo modo præſtandi
ſuum munus; illud primum ſanè eſſe naturæ cauſſæque.
ſecundæ, hoc eſſe artis, aut alterius ſuperioris fa­
cultatis, vt animę dirigentis, & attemperantis: itaque hoc nomine perhiberi inſtrumentum.
quandoque
etiam fit, vt inſtrumentum ſimul ſit per quod res agitur, & officium fit, idem quoque ſit pars rei quæ
facta eſt.
talem profeſſus eſt eſſe calorem Philoſophus. Itaque etiam vbi inſtrumentum non ſit ſepara­
bile, non eſt abſurdum, ſi accipiatur eo nomine in definitione, quatenus eſt materiæ pars, id euenit in
verſu ad poëma, in arcu ad ſagittarium; cùm verò pars eſt, iam degenerare videtur in cauſſam ſecundam
aliquid in toto per ſe agens.
Mouent ergo ſecundæ cauſſæ, ſed mouentur, & hoc præcipuè diſtinguun­
tur à primis.
Motus autem incutitur ab efficiente, aut ex ſe ipſo eſt in alterius gratiam, ſiue id ſit ex ſe­
cundæ cauſſæ voluntate, ſiue ex inſtinctu naturali: alio enim modo mouetur ignis ab aurifice; alio modo
miniſter; nanque ignis vt ab efficiente agitur dum admouetur; miniſter vt ab imperante; ignis ad motus
agit per naturam, miniſter per voluntatem, & nonnunquam finis proximi mouentis eſt proprius.
ſed ad eius
adeptionem alterius præſentia viribuſque.
opus eſt, quod tamen ad illud non adſpirabat, vt omnia moueo

per quæ beneficium quod dam conſequar: at opus habeo conferente, in cuius mentem nunquam, neque be­
neficium, neque ego cecidimus.
quicquid ex his ſit; cauſſæ ſecundæ ſic ſeparantur ab inſtrumentis, quòd
per ſe moueant aliquid: tametſi nobis poſteà videndum eſt, quid placeat; ſit'ne aliqua ſecunda cauſ­
ſa; an'ne ſint prorſus inſtrumenta omnia præter primam; nanque hactenus ea narrata, quæ valeant po­
tius ad rerum notiones capeſſendas, quàm ad veritatis normam redacta.
Quantum verò eſt de ſe­
cundo theoremate negari certè non poteſt, quin in omni effectu generalitas quædam cauſſæ ſi non vni­
uoca, ſaltem analogica conſeruetur; vt quae materia ſit poteſtas ad contradicentia; vnde omnia orta oc­
cidunt; finis cuius gratia, forma per quod, efficiens vnde motus, ſed id ſcire volumus; an'ne vltra gene­
ralitatem aſſumat aliquam determinationem per quam reſpiciat hunc effectum potius, quàm illum:
veluti faber aſcia facit trabem, aliis inſtrumentis vtitur ad dolium fabricandum; atque id ſit'ne omni
cauſſarum generi commune, & quatenus in hoc munere diſtinguantur.
Arbitror equidem ſi Peripa­
teticus haberi velim, in omnib. cauſsis communib.
cùm ad particulares effectus ſeſe applicant; aliquam
interuenire mutationem, vel rei, vel habitudinis, vel per ſe, vel per accidens; per quam hoc præſtat po­
tius, quae illud.
ad primum verò finem mutationem per accidens, & extrinſecus abſolutè pertinere; nanque
hunc opinor generalem rationem in quoque effectu præſtare: ipſe enim mouet, vt immobilis ſimpliciter,
& per ſe, & per accidens; in hunc reliquæ res omnes intendunt, & pro naturæ ſuæ captu obſcurius,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index