Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
1
non naturalem; meo quidem iudicio non potes, quòd ea complet definitionem naturalem, & fa­
cit vt quæ cęteroqui dialectica fuerat, euadat naturalis.
Itaque ſi propter quod vnumquodque. ta­
le eſt, & illud magis tale, cùm definitio per formam fiat naturalis acceſsione materiæ, ergo & de­
finitio per materiam magis erit naturalis.
Neque id obſtat quòd forma ſit magis natura quàm
materia: eſt enim magis natura, quoad pertinet ad eſſentiam, non autem cauſſa methodi; defini­
tio per materiam contrà methodi magis eſt, licet ſit eſſentiæ minus.
Dices'ne diſſolui compoſitum
in rationem materiæ, non quia ſit pars eſſentiæ, ſed quia vehiculum ſit, & ad id neceſſarium, vt
forma exiſtat?
Non licet, opinor; neque enim notat antiquos Ariſtoteles, quòd per materiam de­
finirent, quia pars eſſentiæ non eſſet, ſed vehiculum; verùm quòd in illa ſola conquieſcerent.
Ne­
que item verò aſſeritur materiam adiuuare notitiam formæ, quia per ipſam ſubſiſtit: Nanque
omnino ſequeretur prius in notitia diſtincta ex poſteriore pendere; proptereà quòd pertinet hoc
ad ὓπαρξιν, non ad οὐσιαν & τὀ τὶ ἐστὶ, ſed ὓπαρξις eſt ſingularis caduca, & poſterior; eſſentia
vniuerſalis æterna & prior.
Itaque potius ὓπαρξις ex eſſentia cognoſcetur, quàm eſſentia ex
ὓπαρξεὠς.
Nam cęteroquin quæ D. Thomas, & ſectatores Scoti in medium attulerunt licet
apud ipſos valeant admodum, apud nos locum habere non poſſunt.
Nimirum, ſi materia ſo­
lùm vehiculi vicem in definitione ſubiret, etiam ſubſtantiam iri definitum ex additamento quen­

admodum accidens.
Etenim ſicuti ſubiectum ponitur in definitione accidentis, velut eius vehicu­
lum; non quia ſit pars quiditatis accidentis, vt in ſimitate naſus; ſed quia ſit naturale vehiculum
ſimitatis (eſt enim ſi miras accidens, ideoque.
ſimplex quædam natura) ſic de ſubſtantiæ definitione
dicendum foret.
Deinde quia ſequeretur, vt ſola forma eſſet tota, & completa quiditas, & ſpecies:
ex quo efficeretur vt anima hominis ſeparata eſſet totus homo.
Nec forma cùm materia faceret
vnum per ſe, quia fit vnum per ſe ex imperfectis ſolum, non autem ex aliquo perfecto, nunc for­
ma perfectum quid eſſet.
Quin etiam nullum foret diſcrimen inter res materia concretas, & à
materia ſeparatas: in vtriſque enim ſola forma eſſet vniuerſa quiditas.
Nanque etiam ſubiectum

complet quid eſt accidentis.
Quamobrem ſi ita ſe haberet materia ad formam, vt ſubiectum ad
accidens; iam perſpicuum foret, quid de hoc problemate decernendum eſſet; cuius oppoſitum
cùm ſumat D. Thomas, id apud nos verum eſſe nullo modo poteſt.
Neque item concedimus ac­
cidens eſſe naturam ſimplicem, quippe quę ſit in alio, à quo item pendet in eo, quòd ſit.
Quocirca
etiam ab Ariſtotele excluſum eſt accidens ab aliis, a quorum eſſe & eſſentia idem ſunt, id quod

ſimplicibus euenire ſolet.
Neque item valet apud nos. Si forma eſſet tota rei quiditas, animam

hominis ſeparatam fore vniuerſum hominem: quandoquidem non pugnant hæc ſecum: formam,
eſſe totam hominis quiditatem, & eam non eſſe hominem totum, quia totus homo vltra quidita­
tem habet quoque materiam ſenſilem, & toto poſteriorem.
Proptereà dictum ſępè eſt ab Ariſto­
tele rationem eſſe explicationem formæ non compoſiti: b nec compoſita definitione explicari

propter acceſsionem materiæ: & id neceſſariò conſequi, ſi definitione explicaretur compoſitum,
vt bis idem repeteretur, non ſecus atque ſiquis naſum ſimum definite vellet; etenim ſimum per
naſum definiendum eſt, quare ſi naſum ſimum definire velis, & naſum in eius definitione ſume­
re cogeris.
Neque verò ego id dico, quin compoſitum ſit id cuius definitio quæritur & quid eſt:
ſed quòd non eſt id quod definitione exponitur; illius quidem eſt quid eſt & definitio; ſed ipſum
non eſt: itaque definitur quòd eius eſſentia quæritur; non definitur autem, quia partes eius non
omnes explicantur definitione.
Adde etiam; quia non videtur item abſurdum Ariſtoteli totam
quiditatem eſſe totum hominem qui mente comprehendendus eſt: idem quoque teſtabatur Auer­
roës.
Neque enim quiditas eſt ſine mente: ideò & id explicat primò quod eſt in mente; & quoniam
homo ille qui eſt in mente, compoſitus eſt ex materia & forma: non verebor etiam dicere totam

formam ex eiſdem partibus eſſe compoſitam: nam materia quę mente concipitur & eſt toto prior,
eſt pars formæ; & vt Ariſtotelico verbo vtar; eius formæ, quæ eſt quiditas. μέρως μέν ὁ̂υν ἔστὶ,
καὶ τοῦ εῖδους
.
“Pars igitur eſt formæ; nempe ea materia ſine qua forma cogitari non poteſt”, &
cùm εῖδος & forma ſit vox ambigua qua notatur ſpecies, & qualitas, vnde eſſentia deriuatur; ne
labamur in hoc; & ſpeciei partem ſuſpicemur eſſe ſolum materiam; ſeipſum explicat Ariſtoteles
dicens, “εἶδός δὲ λὲγο τὸ τί ἧν εἷναι”.
ideſt formam c dico quod quid erat eſſe. Nam quamuis

poſtea T. 37. videatur monuiſſe carnes & oſſa non eſſe formæ partes, ſed materiam; tametſi men­
te
ſeuocari nequeat ab illis forma, quòd ſine illis non exiſtit; memineris iam Ariſtotelem diſtin­
xiſſe partes in eas quæ ſunt priores & poſteriores toto, atque aſſeueraſſe eas quæ ſunt toto prio­
res, eſſe partem definitionis, formę ac quiditatis; ſed enim carnes & oſſa huiuſmodi non eſſe, &
ita ſe habere ad formam vt æs ad circulum, vt ſi omnes circuli ænei forent: nihilo enim magis eſ­
ſet eſſentiæ pars: at non ita de corde iudicandum eſt.
Verùm quòd vtraque ſunt in mente, mate­
ria, non quidem ſenſilis, ſed mente comprehendenda eſt in eo quod definitur, & definitione.
Qua­
propter neque etiam id verendum eſt, ne quamuis vniuerſa quiditas totam rei eſſentiam explicet;
totum definitum exponat: eſt enim vt totum exponit, quippe, id quod ſola mente comprehenditur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index