Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Non eſt mihi dubium, quin hæc ſuperficies curva ab aqua ver­
sùs
latera vaſis inclinante formetur; cùm enim aqua deſcendere non poſſit,
niſi
aër loco cedat, extruſus ſcilicet ab aqua, & hic ſurſum extrudi non
poſſit
, niſi humor illi ſeſe ſupponat, vt hoc faciat, eundem aëra quaſi
complexa
per tubi latera ſpiratim deſcendit.
An verò dicta ſuperficies pa­
rabolica
ſit, dubium eſt; cum enim aqua versùs latera vaſis tendat, ſimul
& deorſum motu accelerato, inde reſultas motus mixtus, qui lineam pa­
rabolicam
poſt ſe relinquit, vt jam alij demonſtrarunt; ſed vnde erit mo­
tus
ille horizontalis cum perpendiculari conjunctus?
an fortè dicendum
eſt
, aquam ſpiratim deſcendere, cœpta quaſi à centro ſpira; donec ad
latera
vaſis perveniat; ab illa autem ſpira deorſum producta ſupremum
illud
aëris faſtigium tornari, cùm aliter ſpiræ deorſum produci non poſ­
ſint
: ſed his omiſſis, cùm cylindrus aëris ab aqua ſtringatur, per latera
delabente
, tantulùm aſſurgat, neceſſe eſt; vnde aqua, cui ſuprema illius
baſis
ſubeſt, cedit locum; & cùm hæc attolli non poſſit, versùs latera
eat
oportet, vbi dumtaxat ei locus patet; ſcilicet inter aëra & late­
ra
vaſis, vnde linea parabolica reſultat; hinc ſi tubus ſit anguſtior, vix
aqua
cylindrum inter aëris & latera tubi intercipi poteſt; vnde prædicta
ſupremi
faſtigij forma non ſequitur, quæ certè minùs convexa eſt, ſeu
acuta
, quò rima inter aëra & latera vaſis, qua perrumpit aqua, eſt angu­
ſtior
: immo ſi tubus inclinetur, convexitas prædicti faſtigij deorſum ver­
sùs
inferiùs tubi inclinati latus producitur; quia major ponderis aquæ
vis
fertur, ex quo etiam manifeſtè colligitur, hanc convexi fa­
ſtigij
figuram ab aqua versùs latera vaſis labente tornari.
Porrò neſcio an

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index