Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 303 > >|
1rius poſt lationem nauis, quàm antea. Quod ſic poteſt ex
proprijs diſtinctius expoſitis oſtendi.
Sint duo remi ante
motionem duæ
34[Figure 34]
æquales para­
lellæ, nempe
ADB in medio
nauis; & ACB
verſus proram.
Quorum manu­
brium
ſit A, pal­
mula verò B
Sitque scalmus
vnius in D, al­
terius verò in
C, magis di­
ſtans
à B.
Dein­
de poſt latio­
nem conſtituan­
tur
ijdem remi
ADB in EGB, & ACB in EFB, vtrorumque extremis,
ſiue palmulis manentibus in eodem puncto B, & vtrorum­
que manubrijs æqualiter à priori loco diſtantibus per æqua­
les arcus AE vtriuſque remi.
Scalmus verò D conſtitua­
tur in G, & ſcalmus C in F; ſitque maius ſpatium CF,
quam DG, vt rectè Baldus aſſumebat.
Dico igitur punctum G magis diſtare à puncto F (quæ
eſt diſtantia vnius scalmi ab altero poſt lationem) quàm
punctum D diſtet à puncto C, quæ erat diſtantia eorun­
dem ante motionem.
Ducantur enim rectæ CD & FG
ſignantes vtramque diſtantiam.
Et à puncto D, vbi prius
erat ſcalmus remi exiſtentis in medio nauis, excitetur alia
recta linea vſque ad G, vbi idem ſcalmus conſtituitur poſt­
modum, atque ſuper ipſa latera CD, & DG fiat paralel­
logrammum CDGH.
Tunc quippe latus GH erit æquale
lateri CD & latus GD æquale erit lateri HC, eo quod
ſint oppoſita, vt patet per 34 primi Euclidis.
Quoniam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index