Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur, ubi sint;
An iam corporibus perfectis insinuentur.

At neque, cur faciant ipsae, quareve laborent,
Dicere suppeditat.
neque enim, sine corpore cum sunt,
Sollicitae volitant morbis, algoque, fameque.

Corpus enim magis his vitiis, & fine laborat,
Et mala multa animus contage fungitur eius.

Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
Cum subeant; at qua possint, via nulla videtur.

Haud igitur faciunt animae sibi corpora & artus.

Nec tamen ut qui iam perfectis insinuentur
Corporibus.
neque enim poterunt subtiliter esse
Conexae; neque consensus contagia fient.

Denique cur acris violentia triste leonum
Seminium sequitur?
dolus vulpibus, & fuga cervis
A patribus datur, & patrius pavor incitat artus ?

Et iam cetera de genere hoc, cur omnia membris
Ex ineunte aevo generascunt, ingenioque;
Si non certa suo quia semine, seminioque
Vis animi pariter crescit cum corpore toto?

Quod si inmortalis foret, & mutare soleret
Corpora; permistis animantes moribus essent:
Effugeret canis Hyrcano de semine saepe
Cornigeri incursum cervi; tremeretque per auras
Aeris accipiter fugiens veniente columba:
Desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.

Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
Immortalem animam mutato corpore flecti:
Quod mutatur enim, dissolvitur; interit ergo:
Traiciuntur enim partes, atque ordine migrant.

Quare dissolui quoque debent posse per artus,
Denique ut intereant una cum corpore cunctae.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index