Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 252 > >|
1
*nh=a d' e)pikrate/ws ar)gou= u(poqhmosu/nh|si
*ezwsan, pa/mprwton e)u+strefei= e)ndoqen o(/plw|.
quæ ſic reddidit Lazarus Bayfius.
Imprimis nauem diuinis artibus Argi, Extructam, intus compingunt habili armamento.
Tullius tamen in 1. Tuſcula. dicit nominatam Argô, quia Argiui in
ea delecti viri vecti petebant Arietis pellem inauratam.
Ante Ar­
go ratibus, & paruis acatijs homines tantum vehi ſolere, teſtis eſt
Diodorus ſiculus.
Sed poſt hanc, vt eſt hominum ingenium ferax,
naues variæ confectæ ſunt: quarum aliæ velis, quæ onerariæ: aliæ
remis, quæ actuariæ: aliæ velis & remis, quæ longæ dictæ ſunt.
Om­
nium præcipuæ partes ſunt anterior, quæ prora: poſterior quæ puppis:
latus, quicquid dextra & ſiniſtra inter proram & puppim in­
teriacens prominet: Ima, quæ in aqua immerſa alueus & carina di­
citur.
Sunt & in omnium ambitu fori, per quos nautæ curſitant, &
in proiecturis laterum tranſtra, ſedes ſcilicet quibus acturi nauem
actuariam, vel longam inſident.
Hi à remo Remiges dicti. Eſt au­
tem Remus palus longus & validus parte vna latior, quæ palmula
dicitur, reliqua rotundus, cuius extremum, manubrium dicitur.
Remi
fuerunt diuerſæ magnitudinis pro proportione nauis agendæ, & in
eadem naui inæqualis, tractabilis tamen vnius validi remigis viri­
bus, propter libramentum, quod à plumbatis manubrijs accedebat ni­
xus impellentium brachiorum adiuuans.
Athenæus recitat inter
remos quoſdam fuiſſe tantæ longitudinis vt duodequadraginta cu­
bitos explerent, quod non erit incredibile memoria repetenti quarun­
dam nauium à veteribus fabricatarum vaſtitatem, cuiuſmodi idem,
& Plutarchus memorant fuiſſe illam dictam fluuialem Thalame­
gon, quam Ptolomæus Philopator in delicijs habuit, non tam ad
vſum: quam ad oſtentationem, vt quæ in longitudinem ducentos ac
octoginta: & ab imo vſque ad tranſtra duodequinquaginta cubitos
pateret.
Quæ amplitudo remi & nauis ( quod alioqui eſt nunc nobis
incredibile videntibus tantum naues, quæ à numero remigum in
vnoquoque tranſtro ſedentium ſunt vniremes, triremes, quadrire­
mes, quinquiremes ) probabile facit fuiſſe in vſu apud antiquos naues
multo plurium remigum decem, vndecim, viginti, multò plurium, in
vnoquoque tranſtro & tranſtrorum multos, ordines vnde idem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index