Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. XLII.
Et primò oſtendemus, quòd quodlibet corpus à principio in­
trinſeco, & naturali ſponte translatum faciliùs, &
celeriùs mouebitur in fluido rariori, & tenuio­
ri, quàm in medio fluido craſſo, &
tenaciori.
SInt duo vaſa GHIK, alterum KILM, primum aqua
repleatur, ſecundum verò hydrargyro, immer­
gatur verò eadem pila lignea A in vtroque fluido, in­
telliganturque duæ moles ſpatiales ex prædictis flui­
dis B, & C, quæ æquales ſint ipſi A, eique ſuperincun­
bant
, patet ergò quòd mercurij moles C grauior re­
ſiſtentior, denſior, atque compactior eſt, quàm ſit
40[Figure 40]
moles aquę B. præterea pila lignea
A nullo pacto aſcendere ſursùm po­
teſt, niſi aquam B, ab eius loco ex­
pellat vt ei locum cedat, atque mo­
les ipſius ligni A transferatur ad oc­
cupandum ſpatium ei æquale B, &
hoc ſemper contingit, vbique enim
in aſcenſu cogitur continuato niſu
ſursùm impellere incumbentem a­
quæ molem ei æqualem, tenacita­
temque eius penetrare, ponatur iam gradus natura­
lis impetus leuitatis ipſius ligni eſſe D, quia verò cor­
pus motiuum A impetu D affectum impellit corpus
B fluidum, quod in quiete conſtitutum ſua naturali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index