Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1aquæ rubrum euadet, ac perſpicuum, tum
ſplendens ob argenti nitorem: vocamuſque
hoc miſtum carbunculum à ſimilitudine: vt­
que amurcam plurimam, quæ aquæ miſcea­
tur, non oportet rubram fieri, ſed opaca, vt
nigra aqua efficeretur, ita argenti pars mi­
nor eſt, aquei humoris plurima, ſi perſpi­
cuum hoc genus rudis argenti magna ex
parte eſſe debeat.
Sed ſi vel ſubnigrum fue­
rit, vel copioſius, quàm pro aquea parte, vel
impurum, non erit perſpicuum.
Cur igitur
rubrum eſſe neceſſe ſit, quod perſpicuum eſt,
& ex quibus conſtet, abundè dictum eſt.
Nec
prohibet, quin etiam alia metallica à plum­
bo, vel ære perſpicua ſint: ſed contingit ra­
riùs, ob impuritatem illorum: nam argen­
tum ære & plumbo purius eſt.
Ergo & hac
ratione gemmas fingere adulterinas licet.
Sed quod ab initio propoſueramus, proſe­
quamur.
Tranſlucent igitur è lapidibus magneſia,
armatura, ſpecularis lapis, gypſi flos, quem
alium eſſe à ſpeculari lapide putat Agrico­
la.
E marmorum generibus aliquid in vno­
quoque, ſolus tamen phengites generaliter,
ac totus luci peruius eſt.
Gemmæ etiam plu­
res, adeóque magna ex parte gemmarum ge­
nus, vt multi credant eas, quæ non tranſlu­
cent, haud gemmas dici debere.
Vitrea etiam

omnia.
Ex ſuccis quatuor, ſal, alumen, ni­
trum, & ſutorium atramentum.
Terrarum
genus nullum eſt perſpicuum: nam ſi aquæ
multæ miſceretur, terra eſſe deſineret: con­
creta etiam humido in lapidem verteretur,
nec terra amplius eſſet.
Terra etiam ob te­
nuitatem tranſlucere nequit: nam & nitrum
& gemmæ quantumuis perſpicuæ, in pulue­
rem redactæ, perſpicuæ eſſe deſinunt.
Cùm
igitur terra non cohæreat, ſed tenuiſſima ſit,
non poteſt eſſe perſpicua.
Terra nulla
cur perſpi­
cua.
Auri odor,
& metallo­
rum.
Sed ad auri hiſtoriam reuertor. Solum
ipſum inter metalla exiguum bonum ſpirat
odorem: cui ſuccedit argentum: æs peſſimum
cauſa eſt magnitudo caloris adurentis.
In au­
ro, quòd ſuaui calore generetur eius ſubſtan­
tia, nullus odor malus relinquitur: ob id mul­
torum annorum ſpatio auri generatio indi­
get, reliqua breuiore omnia conficiuntur.
A
moderato autem calore paruam duritiem
fieri neceſſe eſt, atque ob id molle aurum, &
quæcunque benè olent, mollia erunt, vt am­
bra.
Quòd ſi Geodes Miſenus ( quem falsò
Ætitem dicunt, quòd in eo alius reſonet la­
pis) violam redoleat, & Aldenbergij lapidis
fragmenta, & Berningerij lapis videantur
benè olere à muſco, qui eis circundatur, hoc
eis aduenit: nam illorum ſubſtantiam, aut
aliorum duorum benè olere vix poſſibile eſt,
quemadmodum etiam ſuprà docuimus.
Geodes Mi­
ſenus benè
olet.
Auri & ar­
genti mira
tenuitas in
filo.
Tenuiſſimum igitur aurum ſubſequitur
argentum, quod etiam experimento depre­
henditur.
Denarius ſeu ſcrupulus, grana 24.
argenti in filum 134. pedum producitur: ſunt
hi è noſtris brachia 100. fermè.
Hoc totum
vndequaque (dictu incredibile, ſed omnibus
eius rei artificibus notum) circumambit auri
pars tertia grani vnius: nam auri vnciæ duæ
in pondo 12. ac ſemis argenti diſtribuuntur.
Argenti vncia in pedes 3200. ſeu brachia
noſtrà 2400. quæ à granis ſex auri circum­
ueſtiuntur vndequaque.
Atque hæc de du­
ctili: quæ verò tenuitas auro concedatur,
dum malleo ſuper argenti bracteas extenditur,
haud minore digna eſt admiratione: nam au­
ri vncia, octo argenti pondo tegit.
Cùm ve­
rò in folia tranſierint, nequeas quid ſit te­
nuius cognoſcere, aurumne, an argentum:
itaque incomprehenſibili argenti tenuitate
aurum centuplo tenuius eſſe neceſſe eſt, ita
fit vt auri vncia plus, quam decem terræ iu­
gera tegere poſſit.
Contingit hoc ob ſub­
ſtantiæ puritatem, longámque coctionem: ob
id auro cælaturas ferri, ac chalybis parua
impenſa ornant, cuius pars maior eſt opere,
quàm auri.
Multiplex hæc ratio, tres tamen
modos faciliores explicabo.
Auri tenui­
tas in foliis
Aurum in bracteas redactum argento vi­

uo miſcetur, inde cùm igne excalefactum
fuerit, in aquam effunditur, pòſt argento vi­
no, ſi vas argenteum ſit, illinitur argentum
viuum: pòſt incaleſcit vas, & pectitur, donec
vbique hæreat, inde igne abſumpto argento
viuo, aurum manet argento adhærens.
Quòd
ſi æri, vel ferro iungi aurum debet, hoc mo­
do facies.
Lauabis vas priùs vino, in quo
ſal ammoniacum, & ærugo æquis partibus
cum duplo fæcis vini ſint diſſoluta: inde ar­
gento viuo, poſtquam ſiccata fuerint, vt
priùs illines.
Modus alius aqua ſeparationis,
cuius hiſtoriam ſcripſiſſe me memini ſupe­
riùs, conſtat.
Tertius eſt, vt candenti ferro

auri folia ſuperponantur, inde hæmatite Hiſ­
pano, cuius color exterius ſanguineus eſt, vn­
de nomen traxit, interiùs ferreus, cum duri­
tie tanta, vt vix limam ſentiat, confricetur,
non hic eſt Germanus ille mollis.
Vnde li­
quet Hiſpanum eſſe, qui ſanguinem ſiſtat:
nam duritie in tenuiſſimum puluerem redigi
poteſt, & vim habet ſiccantem ac aſtringen­
tem eximiam.
Medici autem fruſtrato opere
vtuntur Germanico, cuius nulla penitùs vti­
litas eſt.
Itaque in pollinem redigere opor­
tet lapidem illum, ſi hæmoptoicos ſanare op­
timo auxilio propoſitum eſt.
Ita me in ma­
nifeſtis adeò etiam cæcutiunt medici noſtræ
ætatis, vt nunquam vel vnum, qui verè vſus
ſit, animaduerterem, cùm coloris & ſub­
ſtantiæ ſimilitudine decipiantur.
Inaurandi
modi.
Hæmatites
Hiſpanus, &
eius vſus.
His igitur relictis, quæ ſunt extra propo­
ſitum, ad rem ipſam reuertamur.
Quod Hæ­

matitæ faciunt, licet Ophyte etiam leuiſſi­
mo perficere.
Itaque omnium horum cauſa
eſt auri tenuitas maxima, quæ illi eſt pro
priuilegio.
Alterum, quod ignibus minimè
cedat, niſi venenis iungatur: per ſe enim ſi
maneat, vel cum plumbo etiam diebus vi­
ginti in igne liquatum, non minuitur tanta
parte, vt ſenſui ſit manifeſta, quippe nihil
minui ipſum dicere non auſim.
Cauſam igi­

tur horum ante omnia perdiſcere oportet: ſi­
mul & cur aurum non tingit.
Hæc enim tria
ſunt auro peculiaria, non conſumi igne, non
tingere, & eſſe tenuiſſimum.
Verùm pingue­
do fœdat & vritur, & vri cogit ea, quibus
miſcetur, ſolum igitur aurum pinguedine ca­
ret.
Quæ etiam aquea ſunt, euaneſcunt igni­
bus expoſita, aurum nullis euaneſcit ignibus
aut igitur non aquea ſubſtantia conſtat, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index