Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
1minimùm vnciarum vnius pedis, (eſt vncia pars duodecima pe­
dis) ita vt terminus ad quem in fine milliaris ſit vicinior centro
Terræ quatuorvncijs, quàm terminus à quo; &p oſt alterum mil­
liare alijs quatuor vncijs ſit vicinior, & ſic deinceps ſemper, eſt­
que hæc regula à plerisque recepta tanquam Axioma hydra­
gogicum.
Sed de hac re fusè agemus in Pantometro noſtro
Kircheriano lib. 9. vbi agemus ex profeſſo de Hydragogia & li.
bellatione aquarum; & in Mechanica Vniverſali.
Aqua non
poteſt decur­
rere per ſpa­
tium æqui­
libratum.
CAPVT II.
DE
Proprietatibus Aquæ fluentis per
ſiphones.
QUamvis in Machinis noſtris Hydro-pnevmati­
cis, Parte 2. indifferenter & pro eodem fumamus no­
men ſiphonis, & tubi, pro fiſtula ſcilicet, per quam
aqua fluit, ſive recta illa ſit, ſive curva; hîc tamen,

maioris diſtinctionis gratia, ſiphonem à tubo diſtinguimus.

Eſ igitur Siphon nihil aliud quàm tubus inflexus.
Huius variæ
ſunt ſpecies, vt ſequitur.
Siphon quid
Propoſitio I.
Siphonis varias diviſiones aſſignare.
SIphon igitur, ſeu tubus in flexus, dividitur variè, & habet diver­

ſas figuras, vt apparet in appoſitis ſchematiſmis.
Alius enim
dicitur ſiphon erectus, alius in verſus, aliusmixtus, alius æquali­
um, alius in æqualium crurium.
Siphonis
ſpecies va­
ria.
Siphon ere­
ctus.
Siphon erectus eſt, cuius omnia crura ſurſum ſunt. Huius­
modi ſunt ſeptem priores, & vltimus ex hîc appoſitis.
Siphon in­
verſus.
Siphon inverſus eſt, cuius omnia crura deorſum ſunt. Hu­
iusmodi ſuntijdem, ſi inver ſi intelligantur, hoc eſt, ſi B ſurſum,
C & A deorſum ſpectent.
Siphon mi­
xtus.
Siphon mixtus eſt, cuius crura partim ſurſum, partim de­
orſum ſunt.
Huiuſmodi ſunt tres penultimi ex appoſitis, ſeu 8. 9.
& 10.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index