Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO X.
Si recta linea vtcumque ſecta fuerit, cubus qui
fit à tota æqualis eſt cubis partium, & duobus ſo­
lidis rectangulis, quæ partium triplis, & earun­
dem quadratis reciproce continentur.
Sit recta linea AB ſecta vtcumque in puncto C. Dico
cubum ex AB æqualem eſse duobus cubis ex AC, CB,
& duobus ſolidis rectangulis, quorum alterum fit ex tripla
75[Figure 75]
ipſius AC, & quadrato BC; alterum autem ex tripla ip­
ſius BC, & quadrato AC.
Quoniam enim quadratum
ex AB æquale eſt duobus quadratis ex AC, CB, & ei
quod bis fit ex AC CB: & parallelepipeda eluſdem al­
titudinis inter ſe ſunt vt baſes; erit rectangulorum folido­
rum id quod fit ex AC, & quadrato AB æquale cubo ex
AC, & ei, quod fit ex AC, & rectangulo ACB bis, &
ei, quod ex AC, & quadrato BC.
Eadem ratione erit
quod fit ex BC, & quadrato AB æquale cubo ex BC, &
ei, quod fit ex BC, & rectangulo ACB, bis & ei, quod ex
BC, & quadrato AC.
Sed cubus ex AB æqualis eſt
duobus ſolidis ex AC CB. & quadrato AB; cubus igi­
tur ex AB æqualis eſt duobus cubis ex AC CB, & ſex
ſolidis, quorum tres fiunt ex AC, & duobus rectangulis
ex AC CB, & quadrato BC: tria vero ex BC, & duo­
bus rectangulis ex AC CB, & quadrato AC.
Sed quod
fit ex AC, & rectangulo ACB, eſt quod fit ex BC, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index