Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1etiam in ortum tantundem, ac ipſa promoueatur,
ſicque directè illi ſemper immineat, ſeu ad perpen­
diculum ſit, recidatque tandem in ipſam.
VI. Neque verò allata modò argumenta nulla
videntur; ſed illa etiam nihil concludunt, quæ ex ap­
parente rerum motu, quieteve ſolent obijci.
Vi­
demus enim, inquiunt, Solem, cæteraque ſidera
oriri, occidere, circa nos moueri; videmus & hanc
ipſam Terram, cui inſiſtimus, prorſùs quieſcere: an­
non igitur omnia ibunt naturæ legi præpoſtera, ſi
ſidera quieſcant, & Terra moueatur?
Sed piget cram­
bem à Copernicanis toties repetitam heic repetere;
cùm præſertìm conſtet ex iam antè dictis, ſeu na­
uis alia moueatur ad noſtram immotam: ſeu noſtra
moueatur ad immotam aliam, motum tamen ſemper
nobis apparere non noſtræ, ſed alterius nauis: adeò
vt, ſi in medio mari ſimus, & nihil ſit, niſi cælum
vndique, & vndique pontus, videamur ipſi nobis
ipſis immoti planè conſiſtere; quantumcúmque &
ſecundo vento moueamur; & ad nauim aliam an­
choris firmatam feramur: quæ proinde tantum ap­
parebit accedere ad nos, quantum reuerâ nos accede­
mus ad ipſam.
Cæterùm quia nos longo vſu, expe­
rientiá que edocti ſenſum, ſeu imaginationem mente,
ſeu ratione enitimur corrigere, ac reipſa corrigimus,
& rem ſecùs ſe habere, quàm nobis appareat, nobis
perſuademus; finge tamen, niſi hominem natum,
educatumque in media naui, ſaltem mediterraneum,
qui nauigium nunquam viderit, & dormiens, oculiſ­
ve clauſis, ac nihil tale cogitans, in nauim tranſla-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index