Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1effata, quibus 30 milliaria Italica videntur
mediocris visûs diſtantia: quare multò pro­
babilior ei apparebat Macrobrii atque Era­
toſthenis ſententia diſtantiam huiuſmodi ſta,
ſtijs 180 definientium.
Nos igitur ad exa­
minandum contulimus telluris ambitum ab
Eratoſthene conſtitutum, an cum illa ſemi­
diametto ſtadiorum 180 cohæreret: Eui­

dentiſſimis enim, vt Macrobius loquitur lib.
1. in ſomn.
Scip. cap. 20. & indubitabilibus
dimenſionibus conſtat vniuerſæ terræ ambitum,
quæ vbicunque vel incolitur, vel inhabitabilis
iacet, habere ſtadiorum millia ducenta quin­
quaginta duo.
Cum verò huius peripheriæ
pars milleſima quadringenteſima ſint ſtadia
180, per quæ directa ab oculis acies pergit,
arcus BA gr.o.m.15.ſec.25. Ter. 42. &c.

metitur angulum BCD in centro factum.

At quoniam peripheria ponitur ſtad 252000
eſt diameter minor verâ ſtad. (80181 9/11), maior
autem verâ (80233 41/223): quarè ſumpto medio
Arithmetico e diameter AC ſtad. 80207 1/2,
& ſemidiameter CA ſtad.
40103 3/4. Fiat igitur
vt CB 99998.99293. ſinus complementi
gr.o.m.15.ſec. 25. Ter.42. ad CD Radium
100000.00000, ita CB ſtad.40103 3/4 ad CD
ſtad, 40104, & ped.92. Demptâ autem CA

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index