Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
*nh=a d' e)pikrate/ws ar)gou= u(poqhmosu/nh|si
*ezwsan, pa/mprwton e)u+strefei= e)ndoqen o(/plw|.
quæ ſic reddidit Lazarus Bayfius.
Tullius tamen in 1. Tuſcula. dicit nominatam Argô, quia Argiui in
ea
delecti viri vecti petebant Arietis pellem inauratam.
Ante Ar­
go
ratibus, & paruis acatijs homines tantum vehi ſolere, teſtis eſt
Diodorus
ſiculus.
Sed poſt hanc, vt eſt hominum ingenium ferax,
naues
variæ confectæ ſunt: quarum aliæ velis, quæ onerariæ: aliæ
remis
, quæ actuariæ: aliæ velis & remis, quæ longæ dictæ ſunt.
Om­
nium
præcipuæ partes ſunt anterior, quæ prora: poſterior quæ puppis:
latus
, quicquid dextra & ſiniſtra inter proram & puppim in­
teriacens
prominet: Ima, quæ in aqua immerſa alueus & carina di­
citur
.
Sunt & in omnium ambitu fori, per quos nautæ curſitant, &
in
proiecturis laterum tranſtra, ſedes ſcilicet quibus acturi nauem
actuariam
, vel longam inſident.
Hi à remo Remiges dicti. Eſt au­
tem
Remus palus longus & validus parte vna latior, quæ palmula
dicitur
, reliqua rotundus, cuius extremum, manubrium dicitur.
Remi
fuerunt
diuerſæ magnitudinis pro proportione nauis agendæ, & in
eadem
naui inæqualis, tractabilis tamen vnius validi remigis viri­
bus
, propter libramentum, quod à plumbatis manubrijs accedebat ni­
xus
impellentium brachiorum adiuuans.
Athenæus recitat inter
remos
quoſdam fuiſſe tantæ longitudinis vt duodequadraginta cu­
bitos
explerent, quod non erit incredibile memoria repetenti quarun­
dam
nauium à veteribus fabricatarum vaſtitatem, cuiuſmodi idem,
& Plutarchus memorant fuiſſe illam dictam fluuialem Thalame­
gon
, quam Ptolomæus Philopator in delicijs habuit, non tam ad
vſum
: quam ad oſtentationem, vt quæ in longitudinem ducentos ac
octoginta
: & ab imo vſque ad tranſtra duodequinquaginta cubitos
pateret
.
Quæ amplitudo remi & nauis ( quod alioqui eſt nunc nobis
incredibile
videntibus tantum naues, quæ à numero remigum in
vnoquoque
tranſtro ſedentium ſunt vniremes, triremes, quadrire­
mes
, quinquiremes ) probabile facit fuiſſe in vſu apud antiquos naues
multo
plurium remigum decem, vndecim, viginti, multò plurium, in
vnoquoque
tranſtro & tranſtrorum multos, ordines vnde idem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index