Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1quo aliquid oriri, aut deperire supponatur: ex
quibus vires percussionis metiri licet, de quo
alibi.
Inde est quod si manubrio parietem per­
cutias, illud intra melleum intruditur, quoniam
melleo minor obijcitur resistentia; facilius
siquidem is a manubrio permeatur quam murus
a manubrio.
Si vero mo­bile expellatur, mo­
veri perseverat, sine cuiusvis ope adiutoris de
novo orti; cum ex ipsiusmet natura, prout
mobile est, eiusdem motus continuatio neces­
sario subsequatur.
Si offendit in via quod mo­
tum urgeat, aut retundat; augetur velocitas,
aut minuitur; at quaecumque ea sit inde per­
severat, quia ea motus natura ut continuetur;
unde si permeet murum quem feriat, ei proin­
de resistentem, remissius fertur, quatenus est
maior muri durities, & proinde resistentia; ex
quo velocitas magis retunditur; quae tamen si
non omnino perit, qualis tandem remanet
talis perseverat; idem quippe continuatur mo­
tus; quousque tamen resistentia perdurat,
motus paulatim minuitur, & tandem extin­
guitur.
Ceterum cum huiusmodi continuatio
emanet a propria ipsiusmet mobilis natura,
subsequi necessario debet quemlibet motum,
etiamsi per brevem fuerit morulam; quod ap­
paret in pila lignea, malleo ligneo lusorio lon­
gioris manubrij longe propulsa, quamvis a

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index