Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1mediante illo glutine ex calce & arenâ multò levioribus; non poſſe
eo modo habere, quo partes continui: neque; per modum unius
cenſeri in ordine ad impulſum; quem etiam in eodem ſubie­
cto, ob partium diſcrimina, oſtendi inæqualem.
Etenim vi­
demus, longè differre hunc nexum à partium eiuſdem ſaxi unio­
ne, diſſoluto à murarijs cæmento: parte enim averſâ etiam le­
viter percuſsâ, illæſo ſaxo, decidunt coagmenta.
Neque obſtat
in muro omnia vincta teneri, quò minùs impetus ſimili ratione
atque in ſolutis pertranſeat.
Nam ſi pila in plano ſeu manu, ſeu
aliâ ratione firmetur, quò minùs moveri poſſit à plagâ; nihilo­
minùs ſibi contiguam movet.
Neceſſe ergo matori pericu­
lo ſequi ſaxa minora, quàm æqualia aut maiora: cùm per æqua­
lia impetus ad extimum uſque; æqualiter ſe effundat: illisq illæ­
ſis & immotis pertranſeat.
Vnde ſiquid periculi non niſi inter­
no parieti creatur, qui facilè refici poteſt.
Non ita cùm imme­
diatè minora ſequuntur: receſſu enim à primis extima pericli­
tantur: neque facilè reparari queunt: unde viſo periculo magis ab
hoſte infeſtantur.
Vt verò quid mihi videatur, dicam: eiuſ­
modi ſaxa, quæ calce glutinantur, aut ſunt partes continuæ e­
iuſdem molis, aut contiguæ.
Supponamus primùm eſſe conti­
guas & plagam incipere à maiori.
Cùm itaque maius percutiat
minus, ſi non aliunde motus impediatur, movebitur minus ab
incipiente & necdum perfectâ plagâ: ad cuius motum ſequitur
maius per poriſma 2.
Quòd ſi verò ab aliâ vi detineatur ne­
ceſse totum impulſum maioris recipere.
Et ſi quidem illa vis
retentiva ſit minor impulſu; tum ſanè movebitur illud mobile:
reliqua verò, quia illorum plaga perfecta, à motu conquieſcent.

Vnde tota illa vis diſtractiua partem ultimam obtinet. Si
autem à minoribus eadem plaga procedat: quia tum hypo­
mochlium ſecundi eſt tertium; neceſse non niſi ultimo moto
moveri primum: ac proinde impulſum maioris recipere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index