Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1nationis, erit eadem linea eg motus mixti. Quia ergo
mobile mouetur ad motum ſui centri, erit motus ex d
reflexus per lineam parallelam illi lineæ, quæ cum lineà
perpendiculari ad contactum angulum conſtituit in
centro, cujus ſinus eſt æqualis interuallo inter centrum
grauitatis & lineam hypomochlij.
Propoſitio XXXX.
Anguli incidentiæ & reflexionis ſunt inter ſe æquales.
QVia enim duo latera eh.bg trianguli ehg æqualia
ſunt duobus lateribus ef. fd trianguli efd, & angu­
lus, qui adjacet uni æqualium laterum, rectus, erunt tri­
angula æqualia, & angulus fde angulo heg æqualis: eſt
autem angulo heg æqualis angulus edi ob parallelas eg.
di; idem ergo angulus edi eſt æqualis angulo fde: ſunt
verò duo quoque; anguli a.de.bde inter le æquales, nimi­
rum recti; ablatis ergo duobus angulis fde.edi æquali­
bus, erunt anguli reliqui adf.bdi, anguli nimirum inci­
dentiæ & reflexionis inter ſe æquales.
Priuſquam de mo
tu reflexo finiamus, unum atque; alterum Problema pro
corollario adducemus, quorum ſolutio magis difficilis
habetur, ex ijs autem, quæ hactenus ſunt demonſtrata,
facilè diſſoluuntur.
Sit ergo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index