Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs
page |< < (97) of 213 > >|
10397IN LIB. DE COLORIBVS. per conſpicilia, cernimus eas maiores, quàm reuera
ſunt.
Equidem quod ad inſtitutum ſpectat, dicerem,
quòd per medium craſſum res non apparent exactè
quales ſunt, quia aliàs breuiores aut longiores, aliàs
integræ &
continentes, aut confractæ videntur. &
quamuis res propter defectum facultatis viſiuæ me-
lius per perſpicilla repræſentantur, non tamen cen-
ſendum, eas tales oſtendi quales ſunt.
Sed maiores vi-
dentur, quia per media craſsiuſcula, omnia apparent
craſsiora.
Nihilominus per album & rarum medium,
omnia rectius &
ſincerius deferuntur ad ſua ſenſo-
ria.
Vnde per aërem ſonus melius perfertur, quàm
per aquam, aut aliud medium craſsiuſculum.
ſic odor
&
ſapor, rectius in aëre deprehenduntur, quàm alio
medio.
Quid verò cauſæ ſit, ob quam quidam melius
eminus res intueantur, quàm cominus accedentes, &

contrà:
in libro de Senſu docetur, & nos aliàs Diis be
nè fauentib.
explicabimus. Ariſt. quinto de Generat.
Animal. cap. i. multa dicit, de viſione à longe, & acu-
tie videndi.
AER AVTEM COMINVS IMSPE-
CTVS
.)
Docuit aërem habere album colorem, nunc
quoniam propè inſpectus videtur colore carere, eius
adfert rationem, quæ eſt multa ſua raritas, quæ à ra-
diis cùm ſint denſiores, vincitur.
Vincitur quidem,
quoniam nihil aëris apparet, ſed ſoluùm lumen, vt ni-
hil videatur habere coloris;
à radiis ſeparatus, diſtra-
ctus, &
diuiſus in partes adeò minutas, vt ſenſum
effugiant.
Et quoniam multa deſunt in altero manu-
ſcripto ex prędictis, vſq.
ad eam partem, qua agit de
aëre, libet totum locum adſcribere ex antiquo, vt co-
gnoſcatur, quomodo inter ſe cohęreãt, poſt ea verba
διά{τὸ} {καὶ} {τὸ} φῶσ ἀ{λλ}οιοτέραν ἔχ {ει}ν χρόαν, ſequitur hoc pa-
cto, διαφόρωσ {δὲ} {καὶ} ♄ τὰ κεραννύμενα χρώματα, ἐν {τῷ} {καὶ}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index