Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1
Aduerſus Ideas Platonis, mathematicas Pythago­
ræ formas, Pſeuſippi imperfecta principia,
Empedocleam pacem, atque diſcor­
diam.
Cap. X.
Nec Platonis commenticiæ, atque inanes Ideæ, nec for
mæ illæ mathematicæ Pythagoreorum ſimplicibus istis
elementorum corporibus motum vmquam præſtitiſ­
ſent; quod nullam vim mouendi habeant, & nullam habere
possint, cum naturæ ſint communes, atque vniuerſæ; vt illis
fingunt, à quibus ſine particularibus motionum effectoribus,
quos hoc loco quærimus, nihil omnino mouetur.
Nec Pſeuſippi imperfecta, atque impolita mouendi prin­
cipia, quæ incohata, rudia, ac deformia existimauit, inordina­
tam in chaos, & ordinatam poſt chaos elementorum agitatio­
nem concitauiſſent, quod natura principiorum mouentium,
contra, atque ipſe finxit excellens, abſoluta, & elaborata ſit,
atque perpolita.
Principium ergo, quod eum motum cieat non
rude, non incohatum, ſed ſumma arte cultum, ſumma naturæ
vi perfectum, ſummaque illius efficacitate elaboratum, à quo
elementorum motus naſceretur, ſiue ante, ſiue poſt antiquum
chaos, erat excogitandum.
Nec Empedoclea pax, quæ vniuerſitatis imperium aliquam
do obtineat, arctissimamque inter elementa necessitudinem
conglutinet, vnde naturæ interitus, & elementorum confuſio,
inordinatuſque illorum motus naſcatur.
Nec illius diſcordia,
quæ poſt infinita tempora pacem de imperio deturbat, & ele­
menta inter ſe alienata ſua domicilia repetere compellit, dum
ad antiquum cæli ornatum reuocandum elementa cogit, eo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index