Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000760">
                <pb xlink:href="079/01/145.jpg" pagenum="96"/>
              Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur, ubi sint;
                <lb/>
              An iam corporibus perfectis insinuentur.</s>
              <s id="s.000761">
                <lb/>
              At neque, cur faciant ipsae, quareve laborent,
                <lb/>
              Dicere suppeditat.</s>
              <s id="s.000762"> neque enim, sine corpore cum sunt,
                <lb/>
              Sollicitae volitant morbis, algoque, fameque.</s>
              <s id="s.000763">
                <lb/>
              Corpus enim magis his vitiis, & fine laborat,
                <lb/>
              Et mala multa animus contage fungitur eius.</s>
              <s id="s.000764">
                <lb/>
              Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
                <lb/>
              Cum subeant; at qua possint, via nulla videtur.</s>
              <s id="s.000765">
                <lb/>
              Haud igitur faciunt animae sibi corpora & artus.</s>
              <s id="s.000766">
                <lb/>
              Nec tamen ut qui iam perfectis insinuentur
                <lb/>
              Corporibus.</s>
              <s id="s.000767"> neque enim poterunt subtiliter esse
                <lb/>
              Conexae; neque consensus contagia fient.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000768">Denique cur acris violentia triste leonum
                <lb/>
              Seminium sequitur? </s>
              <s id="s.000769"> dolus vulpibus, & fuga cervis
                <lb/>
              A patribus datur, & patrius pavor incitat artus ? </s>
              <s id="s.000770">
                <lb/>
              Et iam cetera de genere hoc, cur omnia membris
                <lb/>
              Ex ineunte aevo generascunt, ingenioque;
                <lb/>
              Si non certa suo quia semine, seminioque
                <lb/>
              Vis animi pariter crescit cum corpore toto? </s>
              <s id="s.000771">
                <lb/>
              Quod si inmortalis foret, & mutare soleret
                <lb/>
              Corpora; permistis animantes moribus essent:
                <lb/>
              Effugeret canis Hyrcano de semine saepe
                <lb/>
              Cornigeri incursum cervi; tremeretque per auras
                <lb/>
              Aeris accipiter fugiens veniente columba:
                <lb/>
              Desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</s>
              <s id="s.000772">
                <lb/>
              Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
                <lb/>
              Immortalem animam mutato corpore flecti:
                <lb/>
              Quod mutatur enim, dissolvitur; interit ergo:
                <lb/>
              Traiciuntur enim partes, atque ordine migrant.</s>
              <s id="s.000773">
                <lb/>
              Quare dissolui quoque debent posse per artus,
                <lb/>
              Denique ut intereant una cum corpore cunctae.</s>
              <s id="s.000774">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>