Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1
non
naturalem; meo quidem iudicio non potes, quòd ea complet definitionem naturalem, & fa­
cit
vt quæ cęteroqui dialectica fuerat, euadat naturalis.
Itaque ſi propter quod vnumquodque. ta­
le
eſt, & illud magis tale, cùm definitio per formam fiat naturalis acceſsione materiæ, ergo & de­
finitio
per materiam magis erit naturalis.
Neque id obſtat quòd forma ſit magis natura quàm
materia
: eſt enim magis natura, quoad pertinet ad eſſentiam, non autem cauſſa methodi; defini­
tio
per materiam contrà methodi magis eſt, licet ſit eſſentiæ minus.
Dices'ne diſſolui compoſitum
in
rationem materiæ, non quia ſit pars eſſentiæ, ſed quia vehiculum ſit, & ad id neceſſarium, vt
forma
exiſtat?
Non licet, opinor; neque enim notat antiquos Ariſtoteles, quòd per materiam de­
finirent
, quia pars eſſentiæ non eſſet, ſed vehiculum; verùm quòd in illa ſola conquieſcerent.
Ne­
que
item verò aſſeritur materiam adiuuare notitiam formæ, quia per ipſam ſubſiſtit: Nanque
omnino
ſequeretur prius in notitia diſtincta ex poſteriore pendere; proptereà quòd pertinet hoc
ad
ὓπαρξιν, non ad οὐσιαν & τὀ τὶ ἐστὶ, ſed ὓπαρξις eſt ſingularis caduca, & poſterior; eſſentia
vniuerſalis
æterna & prior.
Itaque potius ὓπαρξις ex eſſentia cognoſcetur, quàm eſſentia ex
ὓπαρξεὠς.
Nam cęteroquin quæ D. Thomas, & ſectatores Scoti in medium attulerunt licet
apud
ipſos valeant admodum, apud nos locum habere non poſſunt.
Nimirum, ſi materia ſo­
lùm
vehiculi vicem in definitione ſubiret, etiam ſubſtantiam iri definitum ex additamento quen­

admodum
accidens.
Etenim ſicuti ſubiectum ponitur in definitione accidentis, velut eius vehicu­
lum
; non quia ſit pars quiditatis accidentis, vt in ſimitate naſus; ſed quia ſit naturale vehiculum
ſimitatis
(eſt enim ſi miras accidens, ideoque.
ſimplex quædam natura) ſic de ſubſtantiæ definitione
dicendum
foret.
Deinde quia ſequeretur, vt ſola forma eſſet tota, & completa quiditas, & ſpecies:
ex
quo efficeretur vt anima hominis ſeparata eſſet totus homo.
Nec forma cùm materia faceret
vnum
per ſe, quia fit vnum per ſe ex imperfectis ſolum, non autem ex aliquo perfecto, nunc for­
ma
perfectum quid eſſet.
Quin etiam nullum foret diſcrimen inter res materia concretas, & à
materia
ſeparatas: in vtriſque enim ſola forma eſſet vniuerſa quiditas.
Nanque etiam ſubiectum

complet
quid eſt accidentis.
Quamobrem ſi ita ſe haberet materia ad formam, vt ſubiectum ad
accidens
; iam perſpicuum foret, quid de hoc problemate decernendum eſſet; cuius oppoſitum
cùm
ſumat D. Thomas, id apud nos verum eſſe nullo modo poteſt.
Neque item concedimus ac­
cidens
eſſe naturam ſimplicem, quippe quę ſit in alio, à quo item pendet in eo, quòd ſit.
Quocirca
etiam
ab Ariſtotele excluſum eſt accidens ab aliis, a quorum eſſe & eſſentia idem ſunt, id quod

ſimplicibus
euenire ſolet.
Neque item valet apud nos. Si forma eſſet tota rei quiditas, animam

hominis
ſeparatam fore vniuerſum hominem: quandoquidem non pugnant hæc ſecum: formam,
eſſe
totam hominis quiditatem, & eam non eſſe hominem totum, quia totus homo vltra quidita­
tem
habet quoque materiam ſenſilem, & toto poſteriorem.
Proptereà dictum ſępè eſt ab Ariſto­
tele
rationem eſſe explicationem formæ non compoſiti: b nec compoſita definitione explicari

propter
acceſsionem materiæ: & id neceſſariò conſequi, ſi definitione explicaretur compoſitum,
vt
bis idem repeteretur, non ſecus atque ſiquis naſum ſimum definite vellet; etenim ſimum per
naſum
definiendum eſt, quare ſi naſum ſimum definire velis, & naſum in eius definitione ſume­
re
cogeris.
Neque verò ego id dico, quin compoſitum ſit id cuius definitio quæritur & quid eſt:
ſed
quòd non eſt id quod definitione exponitur; illius quidem eſt quid eſt & definitio; ſed ipſum
non
eſt: itaque definitur quòd eius eſſentia quæritur; non definitur autem, quia partes eius non
omnes
explicantur definitione.
Adde etiam; quia non videtur item abſurdum Ariſtoteli totam
quiditatem
eſſe totum hominem qui mente comprehendendus eſt: idem quoque teſtabatur Auer­
roës
.
Neque enim quiditas eſt ſine mente: ideò & id explicat primò quod eſt in mente; & quoniam
homo
ille qui eſt in mente, compoſitus eſt ex materia & forma: non verebor etiam dicere totam

formam
ex eiſdem partibus eſſe compoſitam: nam materia quę mente concipitur & eſt toto prior,
eſt
pars formæ; & vt Ariſtotelico verbo vtar; eius formæ, quæ eſt quiditas. μέρως μέν ὁ̂υν ἔστὶ,
καὶ
τοῦ εῖδους
.
Pars igitur eſt formæ; nempe ea materia ſine qua forma cogitari non poteſt”, &
cùm
εῖδος & forma ſit vox ambigua qua notatur ſpecies, & qualitas, vnde eſſentia deriuatur; ne
labamur
in hoc; & ſpeciei partem ſuſpicemur eſſe ſolum materiam; ſeipſum explicat Ariſtoteles
dicens
, “εἶδός δὲ λὲγο τὸ τί ἧν εἷναι.
ideſt formam c dico quod quid erat eſſe. Nam quamuis

poſtea
T. 37. videatur monuiſſe carnes & oſſa non eſſe formæ partes, ſed materiam; tametſi men­
te
ſeuocari nequeat ab illis forma, quòd ſine illis non exiſtit; memineris iam Ariſtotelem diſtin­
xiſſe
partes in eas quæ ſunt priores & poſteriores toto, atque aſſeueraſſe eas quæ ſunt toto prio­
res
, eſſe partem definitionis, formę ac quiditatis; ſed enim carnes & oſſa huiuſmodi non eſſe, &
ita
ſe habere ad formam vt æs ad circulum, vt ſi omnes circuli ænei forent: nihilo enim magis eſ­
ſet
eſſentiæ pars: at non ita de corde iudicandum eſt.
Verùm quòd vtraque ſunt in mente, mate­
ria
, non quidem ſenſilis, ſed mente comprehendenda eſt in eo quod definitur, & definitione.
Qua­
propter
neque etiam id verendum eſt, ne quamuis vniuerſa quiditas totam rei eſſentiam explicet;
totum
definitum exponat: eſt enim vt totum exponit, quippe, id quod ſola mente comprehenditur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index