Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1Athenæus recenſet Philadelphum ad vſum habuiſſe trieconteres, id
eſt
tricenûm ordinum duas: I coſerem vnam, quæ vicenûm erat, qua­
tuor
quæ ternûm denûm, duas quæ duodenûm, quatuordecim quæ
vndenûm
, & alias infra multas.
Illam autem, quæ Philopatoris fuit,
fuiſſe
quinquaginta ordinum, & in ſingulis tranſtris quadraginta
remis
, id eſt, remigibus ( nam & horum poſtea numerum aßignat to­
tius
fuiſſe 4000.) agi.
Remigum autem antiquitus, vt & hodie,
alij
voluntarij: alij mercede conducti: alij vt adacti, vt in bello capti,
aut
ab Archipyratis in locis maritimis comprehenſi, aut ob ſcelera ad
remos
à iudicibus damnati, compediti, & alligati ſine mercede etiam
nudi
ſub flagellis remigant.
Omnes intres ordines reduxit quidam
Scholiaſtes
Ariſtophanis in Ranis locum illum, *kai\ a)popardei=n e)s
to\
sto/ma tw=| qala/maki,
interpretans, dum dicit eos, qui in inferiore
parte
nauis eßent qalami=tas ſeu qala/makas, qui in medio zugi=tas,
qui in ſuperiore qrani=tas appellatos fuiſſe. Vnde nonnulli exiſtima­
runt
fuiſſe naues, quæ in parte laterali ſupra aquas eminente, tria fo­
ramina
kat' i)/cin eius partis habuiſſe, quorum ſingula ſuum remum
haberet
alligatum.
Vnde cum hi remi ſitu pro differentia loci ſur­
ſum
& deorſum eſſent diſtincti: ita quoque ſuos remiges haberent
diſtinctos
: ſed eam mentem non fuiſſe ſcholiaſtis illius indicat,
quod
paulò pòſt ſubiunxit. qrani/ths )esti, inquit o( pro\s th\n pru/mnan,
zugi
/ths o( mesos, qalami/ths o( pro\s th\n prw/ran.
Thranites eſt is,
qui
ad puppim remigat, Zygites qui in media naui, Thalamites qui
ad
proram, vbi manifeſtè ſuperiorem nauis partem explicat ad pup­
pim
in qua ſedet gubernator, vt quæ altior eſt: inferiorem ad proram,
quæ
inferior eſt, ne gubernatoris obſtruat luminibus: ideo inter istos
zygitæ
ſunt, quos hic Ariſtoteles vocabulo compoſito e)k mesh=s kai\
ne
/ws
vocat meſoneos. Sed hic non leuis obrepit controuerſia, & pro­
pter
præſentem Ariſtotelis contextum ante diſſoluenda, ſi poteſt, ex
duobus
locis, altero Thucydidis, altero Galeni.
Ille enim li. 6. hæc ha­
bet
.
tw=n prihra/rxwn )epifora\s pro\s tw=| )ek dimwsi/ou misqw=| dido/ntwn
toi
=s qrani/tais,
Thranitæ præter ſtipendium publicum à trierarchis
donatiuum
conſequebantur, cuius rei cauſa ſubdita eſt à ſcholiaste,
quoniam remos longiores trahebant, grauioreque labore vexabantur,
& adhuc hodie loci remigant ex omnibus delecti robuſtiores, à
largis
ſpatulis Gallis dicti Eppaliers.
Hic verò cap. 24. lib. I, de vſu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index