Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1& eſt vt partem ſolam exprimit, vtpotè, ſi referatur ad id quod ex materia ſenſili conſtituitur.

nam de hoc materiæ genere verba facere Ariſtotelem id ſignificat, quòd illud arcet, vt indefinitum,
ſed illa materia, quæ facta eſt intelligenda, & prior eſt toto, certa eſt & præfinita, perpetuoque.
per­
manet in re.
Et id etiam confirmant verba Philoſophi T. 39. oſtendentis aliqua in ſua quiditate
continere materiam.
Neque verò intelligendam ſolam, quæ genere exprimi ſolet; quandò non
aliqua definitio talem materiam contineret, ſed omnes æqualiter; nec magis eiuſmodi definitio
naturalis eſſet quàm mathematica, vel metaphyſica, cùm omnes in ſuis definitionibus tale mate­
riæ genus vſurpent.
Conſimilique. modo cùm opponitur, formam non cointuram cum materia pro­
pter abſolutam formæ perfectionem, non me valde mouet; quia ſua perfectione contenta eſt for­
ma quæ in coniunctione materiæ poſita eſt, aliter forma non eſſet: at illa perfectio repugnat con­
iunctioni quæ collocatur in ea ſubſtantia quæ ſeparari poteſt, & conſiſtere per ſeipſa, vt compo­
ſitum, atque illud quidem quod eſt ſpecies extrema, & atomos, & ea quæ prorſus ab omni mate­
riæ genere ſecernuntur, & eſt, vt vno verbo dicam, eius perfectio vt vniuerſitatis non extenſiua.
hæc eſt in compoſito, & repudiat coniunctionem, illa non item. Et falſum illud; nullum fore di­
ſcrimen inter formas quæ abhorrent à materia, ac materia concretas; cùm materia concretæ ſolum
à materia ſenſili mente ſeparentur, non à materia ſimpliciter, & ſuaptè natura materiam perpetuò

reſpiciant; quæ verò ſunt à materia diſiunctæ nullam habent affinitatem cum materia.
Idcircò
in eorum ſententiam venio qui ſtatuunt materiam in definitione naturali, velut eſſentiæ partem
fore ſumendam.
Quanquàm non ita arbitror omne materiæ ſenſilis vniuerſalis genus in defini­
tione vſurpandum, vt credidit D. Thomas; a ſed eius tantùm materię ſenſilis, quæ compoſito prior

eſſet.
vbi relinquatur hoc materiæ genus in methodo naturali, definitionem eſſe imperfectam, aut
non naturalem; quia totum nobis non referat quod eſt definitione euoluendum; & neceſſariam
partem rei relinquat; eſt enim tale formæ genus quod addicitur certæ materiæ, non vt mathema­
tica.
Quamobrem huc ego rem vniuerſam deducerem. Definitionem ſimpliciter eſſe explicatio­
nem formæ, & eſſentiam ſimpliciter à forma deriuari.
Quia verò duplex eſt ratio ſpectandi eſſen­
tias; & eſſentiæ rerum non vniuſmodi; cùm aliæ pendeant ex materia ſenſili, nonnullæ ſint illius
expertes, an re, an cogitatione ſola; earum quę pendent ex materia, nec ab ipſa ne cogitatione qui­
dem auelluntur; ſicuti pendent in eo quòd ſunt à materia, explicationem quoque ſine materia
tradi non poſſe, & eam non eſſe definitionem ſimpliciter, ſed definitionem naturalem rei quate­
nus eſt naturalis, eamque.
in genere vel differentia contineri: & quidem in methodo naturali, tan­

quam partem eſſentiæ naturalis; in cęteris methodis quæ materiam ſenſilem non ſpectant; ex ne­
ceſsitate conſecutionis ſolum: cęterùm ſine materia ſenſili definitionem quidem eſſe poſſe, atque
illam in ſuo genere abſolutam, vt in prima philoſophia, & mathematicis; veruntamen non natu­
ralem: nam conſideratio materiæ naturalis eſt propria: & hoc nomine philoſophus naturalis à
cęteris ſeparatur; ex eo enim quòd applicat cęteras cauſſas ad materiam, naturalis appellatur: nec
ſanè quòd ſolam materiam conſideret; quòd eſſet hæc imperfecta conſideratio; ſed quia cum reli­
quis cauſsis ſpeculetur materiam.
Ariſtotelem verò puto in libris primę philoſophiæ ſæpè formam
& eſſentiam accepiſſe pro eodem, & formæ ſolius in hoc officio meminiſſe, neglexiſſe materiam
non vna de cauſſa.
Cùm enim ſit ſpeculator communis & vniuerſalis & generalem perſonam ſu­
ſtineat, neque addictam cuipiam conſiderationi ſpeciali, cuiuſmodi in phyſicis, aut mathematicis
habetur, ea debet tradere quę generalia ſunt: generale verò cuique ſpeculatori eſt definire per for­
mam: materiam nonnulli negligunt; idcirco definitiones & quid eſt ex ſola forma aſsignat.
Aut ſi
tibi ſuſpecta eſt hæc ſolutio, quia nimirum logicus, etiam ſit artifex, eodem planè modo commu­
nis, & tamen dicitur per omne cauſſarum genus definire; accipito ipſum conſiderare eſſentiam vt

totum ſecundum formam, non ſecundum materiam & extentum in ſuis partibus: eſt enim non
in ipſis partibus poſita eſſentiæ ratio, ſed in ipſa vniuerſitate.
& ita planè ſe habet in eſſentia, velut
in numeris; etenim ſi octo ſumpſeris & cùm quatuor contuleris exiſtit ratio dupli; atque ita hæc
ratio in octo conſiſtit, vt ſi vnum demas; continuò ratio commutetur, & vbi erat dupli efficiatur
ſuperpartiens quartas: proinde eſſentiæ poſitæ ſunt in certa ratione.
Aut etiam quòd non omittat
materiam, ſed tribuat formæ quid eſt, cùm forma abſoluat quiditatem, & ſit potiſsima pars per
quam res eſt, & ibi ſpectans proprietates entis, quatenus eſt, tribuat vniuerſam eſſentiam formæ.
& fortè ob omnes haſce cauſſas ita factitarit. Nec quamuis aliæ methodi materiam omittant; id­
circo degenerant in dialecticen; nec earum definitiones communes vanęque.
ſunt, quemadmodum
ſi in methodo naturali traderentur: optimè enim explent ſuum munus, quòd materiæ non egeant;
ſed in naturali planè non præſtarent id quod ipſa deſiderat.
Proinde quamuis ad rem ipſam quę
ſæpè eſt in materia, fortaſſe parum; at ſatis certè ad methodum.
& hoc videtur fuiſſe iudicium.
Philoſophi 1. de Anim. Quanquàm alicui mirabile videri potuit: cur eam definitionem quæ ma­
teria ſola conſiſteret; naturalem ſanè ſtatueret; ſed imperfectam; & quæ per formam dialecti­
cam; quandò & naturalis ſpectat formam; multoque magis habet eius rationem, quàm materiæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index