Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1malleo per parvam morulam, & per minimum
spatium lata fuerit.
Ex quo itidem sequitur,
quod pila lusoria ad murum illidens, resilit;
quia pars murum feriens, vi compressa, ictui
cedens densatur, & ex curva complanatur; &
si sit talibus praedita viribus, ut deficiente vio­
lentia propellente, queat ex se in pristinam re­
duci rotunditatem; pars explanata, quae ite­
rum incurvatur, retrocedens versus locum cen­
tri, eo fertur celeri motu; qui quamvis in tali
reductione brevis fuerit, & proinde per brevem
morulam, idem continuatur eadem celeritate,
cum eius naturae competat, motum etiamsi per
parvum fuerit spatium continuare.
Quod idem
sequitur si non pila, sed murus ipse caedat pri­
us, & demum se in pristinum reducat; unde
si neutrum caedat non fit resilitio.
Si vero
non perpendiculariter sed oblique murum
feriat, resilit ea lege, ut angulus reflexionis sit
angulo incidentiae proxime aequalis; quoniam
dum impingit, centrum adhuc fertur antrorsum;
unde pars pressa dum se in rotunditatem iterum
reducit, pilam dirigit secundum lineam tran­
seuntem per centrum iam antrorsum latum;
qui motus etiamsi per breve spatium, postmodum
continuatur: quoniam vero ex ea centri pro­
gressione pilae plures successive partes super
murum vertuntur, is motus itidem continua­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index