Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Sin animas hominum dicent in corpora semper
Ire humana; tamen quaeram, cur e sapienti
Stulta queat fieri: nec prudens sit puer ullus:
Nec tam doctus equae pullus, quam fortis equi vis;
Si non certa suo quia semine, seminioque
Vis animi pariter crescit cum corpore quoque.

Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
Confugient.
quod si iam fit: fateare necesse est,
Mortalem esse animam; quoniam mutata per artus
Tantopere, amittit vitam, sensumque priorem.

Quove modo poterit pariter cum corpore quoque
Confirmata cupitum aetatis tangere florem
Vis animi, nisi erit consors in origine prima?

Quidve foras sibi vult membris exire senectis ?

An metuit conclusa manere in corpore putri ?

Et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
Obruat?
at non sunt immortali ulla pericla.
Denique conubia ad Veneris, partusque ferarum
Esse animas praesto deridiculum esse videtur:
Et spectare immortalis mortalia membra
Innumero numero, certareque praeproperanter
Inter se quae prima, potissimaque insinuetur:
Si non forte ita sunt animarum foedera pacta
Ut quae prima volans advenerit, insinuetur
Prima, neque inter se contendant viribus hilum.

Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
Nubes esse queunt, nec pisces vivere in arvis;
Nec cruor in lignis, nec saxis sucus inesse:
Certum ac dispositum est ubi quidquit crescat & insit.

Sic animi natura nequit sine corpore oriri
Sola, neque a nervis, & sanguine longius esse.

Hoc si posset enim; multo prius ipsa animi vis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index