1
fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine
desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione.
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex <improviso> imbrium aquae vis occupaverit
et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede
circaque cellam cum laxamento liberam moram.
haec autem
ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus!
quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum
Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri
possent haurire disciplinarum rationes.
Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti
crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines.
item
in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo
et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo conlocetur.
in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem,
et ex eis una ad crassitudinem columnae detur.
item in pycnostylo dividenda est altitudo in <partes> decem, et eius una
pars facienda est columnae crassitudo.
eustyli autem aedis
columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et
dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi.
ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
Quemadmodum enim crescunt spatia inter
columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines
scaporum.
namque si in araeostylo nona aut decima pars
crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod
per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit
aspectu scaporum crassitudinem.
contra vero pycnostylis si
octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet
speciem.
itaque generis operis oportet persequi symmetrias.
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex
sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.
Contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita
faciendae videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes
quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et
earum partium quinque summa constituatur.
item quae erit
ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes
sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et
semisse superior crassitudo columnae fiat.
item quae erunt
a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur
in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur.
quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta
alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam; ex
his sex et dimidiam in summo habeat contracturae rationem.
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item
dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo
scapo sub capitulo contrahantur.
item si quae altiores erunt, eadem ratio