Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1nus. Cùmque ab æquali plagâ incipiat, erit in utroque extremo
impulſus æqualis.
Et quia maiorem rationem habet ad mi­
nus, maiori quoque vi eluctabitur.
Magis ergo periclitatur, ma­
iorque
ruina imminet extremo; ſiplaga incipiat à percuſſo ma­
iori.
Ita quidem ſi ſaxa contigua eſſe demus. Quòd ſi verò
continua ſint; Dico ab eodem impulſu magis infeſtari mino­
ra, ſi ictum primum excipiant.
Nam cùm impulſus non re­
cipiatur uniformiter, verùm à contactu ſenſim remiſſo vigore
ſe extendat in latum, & profundum: neceſse illas iuncturas,
quæ circum ſaxa ſunt minora, ab impulſu magis intenſo perva­
di: & quia minùs firmo nexu cohærent, quàm reliquum ſa­
xum, à ſe divelli.
Ad rationem verò in oppoſitum factam,
Reſpondeo, licet minùs firmiter glutinentur inter ſe ſaxa; non
tamen ob illam inæqualitatem deſinere eſſe continua: alio­
quin neque idem ſaxum eſſet continuum: quòd diverſis parti­
bus inæqualiter frangi contingat.
De quo tamen accuratiùs
dicetur in libro de motu: qui propediem in lucem prodibit.
De Percuſſione & motu orbiculorum.
ORbiculi ſunt figuræ circulares, utrâque ſuperficie planâ
& parallelâ terminatæ; ſeu portiones cylindri habentes
partem axis reſecti minorem ſemidiametro circuli.
Eſt autem
hoc illis commune cum globis; ut ordine diſpoſiti, ſibique con­
tigui eadem ratione moveantur: percuſſo enim primo, ſi æ­
quales ſint, medijs immotis ultimus movetur.
Atque inde ra­
tio conſtat, quamobrem eiuſmodi orbiculis ludentes ab
eadem plagâ, non eundem effectum conſequantur.
Quan­
doque
enim ad finem tabulæ orbiculum inſequitur ille, qui
percuſſit: quandoque immotus manet.
Hoc enim fit ob in æ­
qualem gravitatem: inſequitur enim maior minorem, non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index