Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (86) of 393 > >|
10486 Quia corpus bene terſum luci Splendidæ expoſitum albeſcit; Quo-
niam alba difficiliùs ignem concipiunt;
Quòd humore tenuiore vacua-
ta corpora (_Capilli, Polia, Cineres) canitiem_ acquirunt;
Quibus &
frigore conſtricta accenſeri poſſent.
_Nigrum_ eſt, quod lucem minimè, vel parciſimè refundit. talia ple-
runque ſunt corpora valdè pellucida;
nec non quæ crebros meatus,
&
cavernulas lucem abſorbentes habent. Hoc indicat, Quod omnes
_Umbrœ nigrœ apparent;
Quod Aqua, Vitrum, Nubes_ ad hunc colo-
rem vergunt;
Quod _nigra_ faciliùs ignem imbibunt, calefiunt, com-
buruntur;
Quòd longiùs diſſita (quorum ſenſim intercipitur, & amit-
titur lux) obſcuriora videntur.
_Rubrum eſt_, quod lucem eſſundit hinc indè confertam, ac ſolito
11@ Lat.
Fig. 128.
magìs conſtipatam, aſt interſtitiis umbroſis diremptam, &
interruptam.
talia concipi poſſunt corpora, multas intra ſe quaſi _fornaculas & focos_
habentia (qualia X, è _Speculis cavis_ contextum;
& Y è _Sphœrulis_,
tranſmiſſam lucem ad totidem _focas_ cogentibus, conſtans).
Argu-
mento ſit, Quòd à _Speculis, &
vitris uſtoriis_ collecta lux rubeſcit;
Quòd corpora denſa ignita (quippe quorum cellæ luce ſpiſsâ refer-
ciuntur) rubra videntur;
Quòd roſcida nubes Soli (matutino, vel
veſpertino) expoſita rubet;
Quòd eroſio rubiginem parit. ‖ Ad
rubri naturam fortaſſe pertinet, quòd compreſſa lux languidiùs emicat.
_Cœruleum_ eſt quod lucem raram, aut impetu ſegniore concitatam
emittit.
talia videntur eſſe corpora, quæ particulis conſtant albis ac
atris alternatim diſpoſitis;
ſed & hunc ſubinde colorem oſtentant can-
dida maligniùs illuſtrata.
Exemplo ſint, _Æther Sudus_ (in quo
nempe pauciora natant corpuſcula lucem ad oculos reverberantia, cæ-
terâ luce dilabente) _Mare_, ſale candido nimirum &
humore pellu-
cido conſtans;
Umbra corporis cujuſvis opaci, de die, ad lucernam
ardentem facta, &
ad chartam albam excepta ſeu terminata; (nempe
corporis AB ad chartam XY violacea depingitur umbra, à lucerna C).
_Viride_ cæruleo perquàm agnatum eſt. _Diſcrimen_ explorent ſaga-
22@ Lat.
Fig. 128.
ciores;
ego non auſim ariolari.
Cæterùm reliqua colorata ex iſtis variè commixtis, atque contem-
peratis emergunt;
ut _flavum_ ex albo copioſo, rubríque nonnihillo in-
terſperſo;
_purputeum_ ex multo cæruleo, rubríque tantillo, & c. Ve-
rùm ſuſficiat hâctenus, iſta ſupra captum noſtrum poſita Scrutantes;
nos illis, quiàηιολογſicas pbyſicas moroſiùs excipiunt, deridendos pro-
pinaſſe.
Sufficient hæc pro radiis parallelis; ad divergentes ordine proce-
dendum eſt;
aſt interpoſitâ morâ, nè vix exorſi cogamur abrumpere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index