Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (92) of 672 > >|
10492Diſſertatio Quarta. clam non diſſimulanter proſitens nec ab Ariſtotele deſciſcis, nec
à Phyſicis rationibus abhorres, Philoſophus vtique bonarum in
literariâ republicâ partium.
Grad. Timidè ac pedetentim mihi in hanc Philoſophiam de-
ſcendendum duxi;
in eam enim ſententiam, quæ Primam cor-
porum omnium Materiem Phyſicè homogeneam admittit, pleri-
que Philoſophorum conſpiraſſe videntur, &
velut Ariſtotelicam
proponunt Interpretes:
quamuis autem in illam me cæco impetu
rapi non paterer, à ſapientiſſimorum tamen virorum veſtigijs
diſcedere, nec, quam ipſi triuerant, ſemitam inire, aut Pri-
mæ Materię, quam paſſim Ariſtotelicam appellant, litem pa-
lam facere, meæ tenuitatis conſcius non audebam antè, quàm
veſtram, Amici, ſententiam planiùs &
apertiùs exploratam ha-
berem.
Dand. Ego verò in illâ opinione populari (nam & Philoſophia
ſuum vulgus habet) fuiſſe ſapientiſſimos, quos innuis, viros,
non facilè adducor, vt mihi perſuadeam;
immò, vt equidem
ſentio, ſi pro ſe cauſam dicere ipſi poſſent, à non paucis opi-
nionibus;
quas ijs poſteri affinxerunt, ſe longiſſimè abfuiſſe te-
ſtarentur.
Quot inſignes, atque omnium confeſſione egregij, non
de Philoſophicis tantùm, ſed &
de Theologicis diſciplinis optimè
meriti Doctores ijs terminis Diuinam vim circumſcriptam tradi-
derunt, vt ſubiectæ nature iura violare nequeat aut duplici For-
mâ Materiam eandem imbuendo, aut illam omni Formâ ſpo-
liando?
Si tamen aliam eſſe totius Materiæ entitatem, aliam
Formæ, exiſtimâſſent, non admodum credibile eſt hoc eos infi-
nitæ virtuti fuiſſe denegaturos, quippe qui, ſi aſſererent, pu-
gnantia loqui non viderentur.
Verùm planiorem hanc, quam nos
ſequimur, &
Ariſtotelicis verbis optimè congruentem interpreta-
tionem amplexi, pro ſuâ ſapientiâ, philoſophati ſunt negando.
Quia nimirum fieri non poteſt eaſdem naturas ſimplices certo or-
dine coagmentatas (non replicatas cum diuerſâ earundem partium
collocatione) nullâ factâ aut aliquarum particularum diminutio-
ne, aut alìarum acceſſione, duplicem ſimul conſtituere com-
plexionem, atque geminatam ſubire notionem;
apertiſſimum eſt
Materiam eandem duplici Formâ ſimul imbui non poſſe.
Quoniam
autem neque fieri poteſt, quin naturæ ipſæ ſimplices aut ſint in-
uicem rite permiſtæ, aut aliæ ab alijs ſingillatim ſeiunctæ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index