Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
inertia reſiſtit impulſui impellentis corporis leuis A;
ergò ex demom ſtratis in libro de vi percuſſionis eadem
vis motiua leuitatis ipſius A communicatur, & expan­
ditur
per vniuerſum corpus motum, ſcilicèt per flui­
dum B, igitur eius impetus D valdè debilitatur re­
tardaturque, ſitque diminuta velocitas E, qua ni­
mirùm lignum leue A, & fluidum B mouentur.
pari
ratione ſit F velocitas retardata, qua idem lignum̨
A nec non moles hydrargyri C ſibi æquali agitatur.
Oſtendendum eſt quòd velocitas, E qua nimirum li­
gnum aſcendit per aquam maior ſit velocitate F quà
lignum per mercurium eleuatur, & habere veloci­
tatem E ad F reciprocè ferè eamdem proportionem,
41[Figure 41]
quam habet corporea ſubſtantia
AC ad corpulentiam AB.
Quia ab
eadem virtute motiua impelluntur
duo corpora A, & B à qua priùs in­
telligebatur moueri ſingularis maſ­
ſa lignea A cui naturalis gradus
impetus D conueniebat, igitur mo­
les corporea, & materialis duorum
corporum ſimul ſumptorum A & B
ad molem corpoream A reciprocè
eamdem proportionem habebit, quam eorum ve­

locitates habent, & ideò erunt vt D ad E.
Simili ratio­
cinio vt moles corporea A ad molem corpoream AC
ita eſt velocitas F ad D, ergo ex æqualitate pertur­
bata corporea ſubſtantia AB, ad AC eamdem pro­
portionem habebit, quàm velocitas F ad E, eſt quę

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index