Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of contents

< >
[101.] In horologio, quod circulo horæ 7. à meridie vel media nocte æquidiſtat, lineæ quarumlibet duarum horarum \\ huius tabulæ ſunt parallelæ, vt ex ſcholio propoſ. 22. liquido conſtat.
[102.] Linea horæ 5. à meridie vel media nocte.
[103.] Linea horæ quartæ à meridie vel media nocte.
[104.] In horologio, quod circulo horæ quartæ à merdie vel media nocte æquidiſtat, lineæ quarumlibet duarum hora- \\ rum huius tabulæ ſunt parallelæ, vt ex ſcholio propoſ. 22. manifeſte colligitur.
[105.] Linea horæ tertiæ à meridie vel media nocte.
[106.] Linea horæ ſ cundæ à meridie vel media nocte.
[107.] Linea horæ primæ a meridie vel media nocte.
[108.] THEOREMA 19. PROPOSITIO 21.
[109.] COROLLARIVM.
[110.] SCHOLIVM.
[111.] THEOREMA 20. PROPOSITIO 22.
[112.] COROLLARIVM.
[113.] SCHOLIVM.
[114.] PROBLEMA 3. PROPOSITIO 23.
[115.] SCHOLIVM.
[116.] THEOREMA 21. PROPOSITIO 24.
[117.] SCHOLIVM.
[118.] PROBLEMA 4. PROPOSITIO 25.
[119.] COROLLARIVM.
[120.] PROBLEMA 5. PROPOSITIO 26.
[121.] COROLLARIVM.
[122.] PROBLEMA 6. PROPOSITIO 27.
[123.] PROBLEMA. 7. PROPOSITIO 28.
[124.] SCHOLIVM I.
[125.] COROLLARIVM.
[126.] SCHOLIVM II.
[127.] PROBLEMA 8. PROPOSITIO 29.
[128.] PROBLEMA. 9. PROPOSITIO 30.
[129.] PROBLEMA 10. PROPOSITIO 31.
[130.] PROBLEMA 11. PROPOSITIO 32.
< >
page |< < (84) of 677 > >|
10484GNOMONICES mus, vt etiam Ioannes Baptiſta Benedictus facit in libro de gnomonum, vmbrarum{q́ue} ſolarium vſu, hoc
11Linea meridia-
na qua atte per
Analemma in-
Menia@@r.
modo.
Inuenta, vt prius, per vmbram recta A B, communi ſectione plani Horizonti æquidiſtantis, &
Verticalis circuli tempore obſeruationis per Solis centrum tranſeuntis;
& eodem tempore accepta alti-
68[Figure 68]221033204430 tudine Solis, loco Astrolabij deſcribemus Analemma, in quo Meridianus ſit F G H I;
Horizontis, &
Meridiani communis ſectio G I;
Verticalis propriè dicti, & eiuſdem Meridiani communis ſectio F H;
eiuſdem & Aequatoris communis ſectio L M; communis denique ſectio Meridiani, & paralleli Solis
illo die, quo fit obſeruatio, recta N O;
quæ quidem beneficio declinationis Solis ducetur, quemadmodum
propoſ.
1. huius lib. docuimus. Deinde ſupputata altitudine Solis inuenta ex I, vſque ad P, & ex G, vſ-
5540 que ad Q, ducemus rectam P Q, quæ ex ſcholio propoſ.
27. lib. 3. Euclidis parallela erit ipſi G I, atque
adeo communis ſectio Meridiani &
paralleli Horizontis per centrum Solis tranſeuntis, ſecabit{q́ue} Verti-
calem lineam F H, in R, &
diametrum paralleli Solis N O, in S. Deſcripto autem ex R, centro circa
P Q, ſemicirculo P T Q, ducemus ex S, ad P Q, perpendicularem S T, vſque ad circunferentiam ſe-
micirculi P T Q, &
rectam adiungemus T R. Si igitur punctum S, fuerit inter Q, & R, & obſerua-
tio fiat ante meridiem, conſtituemus in centro C, (ex quo vt cunque aſſumpto in linea vmbræ A B, circu-
lum cuiuſcunque magnitudinis deſcribimus,) angulum A C D, angulo acuto T R Q, æqualem, ab ortu
verſus auſtrum, id eſt, à puncto A, verſus punctum D, vt in figura A, cernitur.
Si vero obſeruatio fiat
poſt meridiem, eidem angulo faciemus æqualem A C D, ab occaſu verſus auſtrum, hoc est, à puncto A,
verſus punctum D, vt in figura B, apparet.
Quòd ſi punctum S, in punctum R, cadat, ſiue obſeruatio fiat
6650 ante meridiem, ſiue poſt, ducemus ad A B, per C, perpendicularem D E, vt perſpicuum eſt in figura C.
Si denique punctum S, extiterit inter R, & P, & obſeruatio fiat ante meridiem, efficiemus angulo acuto
T R P, ęqualem A C E, ab ortu verſus boream, id est, à puncto A, verſus punctum E, vt videre eſt
in figura D.
Si verò fiat obſeruatio pomeridiano tempore, eidem angulo ęqualem faciemus A C E, ab
occaſu verſus boream, hoc eſt, à puncto A, verſus E, vt exfigura E, manifeſtum est.
Semper enim recta
D E, erit linea meridiana.
Quod hunc in modum confirmabimus. Quoniã parallelus Horizontis P T Q,
&
parallelus Solis recti ſunt ad Meridianum, erit quoque communis eorum ſectio ad eundem perpen-
7719. vndec. dicularis, at que adeo, per definitionem 3.
lib. 11. Euclidis, & ad rectam P Q, in puncto S, vbi mutuo ſe
diuidunt diametri dictorum parallelorum.
Igitur ST, perpendicularis exiſtens ad P Q, communis ſe-
ctio erit parallelorum dictorum, ac proinde tempore obſeruationis centrum Solis in puncto T, erit, ſi
parallelus Horizontis P T Q, vna cum Meridiano Analemmatis propriam poſitionem habeat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index